AAS 15 (1923), p. 498
talis suaviloquentia, ut non mediocrem inde ceperimus animo delectationem.
Mittimus quae de recentiore quadam Epistula Nostra haud inconsulte
dicitis; at certe nihil Nobis foret antiquius, quam ut controversiae,
quae adhuc populos distinent, in mutuo iustitiae pacisque osculo
componerentur. Atque ut ad ea properemus, quae pressius vobis scribendi
occasionem praebuerunt, libenter accepimus, vos idcirco Venetiis
congregatos esse, ut Concini Provincialis, quod proxime habebitis, decreta
disceptando appararetis. Quarum quidem legum lationem dioecesibus
uniuscuiusque vestris esse summopere profuturam ex ipsa coniicimus,
qua excellitis, animarum caritate gubernandique prudentia; quae utraque
profecto effecerit, ut sint eaedem et sapienter conditae et ad usum aptissime
accommodatae. Verumtamen, quoniam ipsimet «in suscepti operis
auxilium, benedictionis » Nostrae « efficaciam » advocabatis, cum officium
pietatis vestrae dilaudemus, tum futuro provinciae istius ecclesiasticae
Concilio bene precamur; cupimus autem optamusque, ut clerus
populusque Venetae regionis, qui fidei integritate et religionis studio nullo
non tempore floruit, curae diligentiaeque Antistitum suorum, parendo
atque obediendo, ultro respondeat. Caelestium interea donorum conciliatricem,
paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecte fili
Noster, venerabiles fratres; et gregi universo, quem singuli moderamini,
apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, die xv mensis iulii anno
MDCCCCXXT.IL, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
AD EMUM P. D. IOANNEM BAPTISTAM, TIT. S. MARIAE IN TRANSPONT1NA,
S. R. E. PRESB. CARD. NASALLI ROCCA, ARCHIEPISCOPUM BONONIENSEM,
QUEM LEGATUM MITTIT CAESENAM UT SOLLEMNIBUS SAECULARIBUS IN
HONOREM PII VII AGENDIS PRAESIDEAT.
Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Cum archidioecesim
ex Aemilia modereris, profecto non ignoras, quam ardenti
studio Caesenates praestantissimum civem suum Pium VII, cuius ab
obitu annus vertitur centesimus, commemorare parent. Praenobile equidem
inceptum vehementer probavimus, atque, ut par erat, quantum per
Nos licuit, adiuvimus. Interea, quotquot in eo perficiendo elaborant, eos