AAS 15 (1923), p. 53
dam non tam eius summa doctrinae copia ac dicendi vis et
facultas, quam invicta in peragendis sacri ministerii partibus
benignitas prof uit. Saepe solitus memorabilem illam vocem
edere : Apostoli non aliter nisi patiendo pugnant, nec
nisi moriendo triumphant, vix credibile est quam impigre
quamque constanter Iesu Christi causam apud Chaballicenses
suos egerit : qui, ut fidei lumen christianaeque spei solacia
iis afferat, per supinas valles angustosque saltus repere ;
defugientes inclamando persequi: inhumane repulsus, insistere;
minis appetitus, ad institutum redire; e deversoriis
identidem deturbatus, noctes inter frigora et nives sub divo
agere; nullo adstante, operari sacris ; subducentibus se fere
omnibus, contionari ; integram tamen retinere semper suam
animi tranquillitatem, suam in ingratos homines caritatem
suavissimam, qua pervicaciam adversariorum, quantumvis
obfirmatam, ad extremum expugnat.
Verum si quis putet, Salesium hanc animi indolem sortitum
esse eumque unum ex iis perbeatis fuisse hominibus
quos in benedictionibus dulcedinis gratia Dei praevenerit,
vehementer errat. Quin Francisco, ex ipsa corporis constitutione,
acrior quaedam natura obtigit atque in iram praeceps,
at is, Iesu Christo sibi ad imitandum proposito, qui edixerat :
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, animi sui mo-1
tus perpetuo exploravit et, vi in se adhibita, coercuit edomuitque
adeo, ut Deum pacis et mansuetudinis tam in se ad
vivum expresserit quam qui maxime. Quam rem illud praeclare
confirmat quod proditum memoriae est, medicos, qui
sacrum eius corpus post obitum curaverunt, in eo rite condiendo
fel prope lapidescens atque in minutissimos cálculos
concisum invenisse : quo ex portento iudieasse, quanta vi
quantoque nisu ei constare debuisset ut quinquaginta annorum
spatio nativam iracundiam contineret. Mmirum ex
animi fortitudine, quam quidem perpetuo fidei vigor atque
MATTH., XI, 29.