AAS 15 (1923), p. 55
que re, Iesum Dominum, qui coepit facere et docere, muta-1
tus esse videatur. Plurima quidem sunt quae hoc ipso consilio
edidit eaque nobilissima scripta ; in iis vero duo illi
eminent vulgatissimi libri, quorum alter Philothea, alter
Tractatus de amore Dei inscribitur. Ad priorem autem quod
attinet, postquam Salesius germanam pietatem ab ea distinxit
asperitate quae animos in virtutis exercitatione terrendo
débilitât, licet non illo exuat aequo rigore qui christianae
disciplinae congruit, in eo totus est ut ostendat, sanctitatem
cum omnibus civilis vitae officiis condicionibusque conciliari
optime, atque in media saeculi consuetudine quemvis
accommodata-ad salutem posse degere, modo ne mundi hauriat
imbibatque spiritum. Ipso interea magistro discimus id
quidem facere - culpa nimirum excepta - quod omnes solent,
at simul, quod plerique non solent, id ipsum sancte facere
et ea quidem mente ut Deo placeamus : praeterea docemur
decorum servare, quod ipse venustum virtutum ornatum
appellat; naturam non abolere, sed vincere, et paullatimíparvoque
nisu in caelum! evolare, columibarum more, si aquilarum
non licet, id est vitae sanctimoniam! commiuni assequi
via quando ad singularem perfectionem non destinamur.
Idem gravi eoque expedito scribendi genere, subtilique et
festiva verborum sententiarumque usus varietate, qua praecepta
commendantur fiuntque gratiora legentibus, postquam
exposuit, esse nobis ab omni culpa, malis apropensionibus,
a rebusque inutilibus ac noxiis abstinendum, dicere
aggreditur quibus exercitationibus animum excolere et qua
ratione cum Deo coniungi debeamus. Deinde, hoc posito, peculiarem
aliquam detegendam nobis esse virtutem, ad quam
sine intermissione contendamus donec eius compotes simus,
tum de singulis virtutibus agit, de decentia, de honestis probrosisque
colloquiis, de licitis periculosisque oblectamentis,
de fidelitate erga Deum retinenda, deque coniugum, vi-
1 Act., I, 1.