AAS 15 (1923), p. 583

LITTERAE APOSTOLICAE

TITULUS BASILICAE MINORIS CONFERTUR IN IPSA CONSECRATIONE ECCLESIAE
CURIALI SS.MO CORDI IESU DICATAE IN SUBURBIO VARSAVIAE.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — In Varsaviensis civitatis suburbio
Pragensi nova ecclesia Sacratissimo Cordi Iesu dicata, amplitudine atque
artis documentis conspicua, quam Nos Ipsi, quum apud Polonum Gubernium,
legaticio munere, Apostolicae Sedis vices gereremus, iam inchoatam
invisimus, propediem sollemni ritu est consecranda. Pia vero
matrona, e nobilissima Radzivillia gente, quae stipem in exstruendum
perficiendumque templum istud praecipue dedit, nec non curio et christifideles
novae paroeciae, quae in eodem templo condita est, enixas ad
Nos, Nuntii quoque Nostri Apostolici suffragio suffultas, preces admoverunt,
ut ecclesiae ipsi dignitatem, titulum ac privilegia Basilicae minoris,
pro Nostra benignitate impertiri dignaremur. Nos autem cum, Decessorum
Nostrorum insistentes vestigiis, quae in orbe catholico templa dignitate
vel artis monumentis excellere videantur, ea peculiaribus honoris
titulis privilegiisque locupletare consueverimus, ut continentium etiam
regionum populares eadem et reverentia colant et animorum ardore, quo
maiore fieri potest, Deum precaturi invisant, huiusmodi optatis adnuendum
existimavimus. Idque eo libentius facimus, diei occasionem nacti consecrationis
dedicationisque ecclesiae eiusdem, quia optime novimus novam
eandem sacram aedem, quo est mirabili artificio et secundum antiquae
structurae genus ad instar Urbis basilicarum condita, perspicuum vere
locum obtinere inter sacra aedificia, quae Varsaviensem civitatem nobilitant
atque insigne tum piissimae matronae, quam laudavimus, cum populi
poloni studium religionis amplissime testari. Qua re, conlatis consiliis
cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Congregationi Sacrorum Rituum
praepositis, motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore perpetuumque ÌD modum, enunciatam paroecialem ecclesiam, Sacratissimo
Cordi Iesu dicatam in Pragensi suburbio civitatis atque archidioecesis
Varsaviensis, dignitate ac titulo Basilicae minoris honestamus,
cum omnibus ac singulis honoribus, privilegiis, praerogativis, indultis,
quae aliis minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.