AAS 15 (1923), p. 61

sione spiritus et virtutis, cum, ex Bibliis et Patribus hausta,
non modo sanis doctrinae theologicae nutrimentis aleretur,
sed etiam ex caritatis delinimento mollior ac suavior
exsisteret, Non est igitur cur miremur, ab eo tam plurimos
numero haereticos ad Ecclesiam revocatos esse, eodemque
magistro ac duce tot fideles, hoc trium saeculorum intervallo,
perfectum vitae institutum! tenuisse.
Sed praecipuum quemdam utilitatis fructum ex hisce
sollemnibus percipiant optamus omnes ii catholici viri,
quotquot vel diariis vel aliis scriptis in vulgus edendis christianam
sapientiam illustrant, provehunt, tuentur, Qui quidem
Francisci in disputando vim cum temperantia et caritate
coniunctam mutentur oportet ac retineant. Quid enim
ipsis agendum sit, sanctus Doctor exemplo suo aperte monet
: ut scilicet doctrinam catholicam perdiligenter explorent
et pro viribus calleant ; vera ne dépravent, neve, per
speciem devitandae adversariorum offensionis, exténuent
aut dissimulent ; ipsam sermonis formam ac venustatem accurent,
et cogitata sic luminibus verborum distinguant atque
ornent, ut veritate lectores delectentur ; si quos autem
oppugnare debeant, sciant errata refellere malorumque hominum
improbitati obsistere, ita tamen, ut se recte animatos
in primisque caritate instinctos exhibeant. Quoniam
vero iis, quos memoravimus, catholicis scriptoribus non constat
ex publico ac sollemni Apostolicae Sedis documento
Salesium datum esse Patronum, hanc Nos.faustam occasionem
nacti, de certa scientia ac matura deliberatione, auctoritate
Nostra apostolica, per hanc Encyclicam Epistolam,
Sanctum Franciscum Salesium, Episcopum Genevensem
et Ecclesiae Doctorem, iis omnibus Caelestem Patronum
damus seu* confirmamus, ac declaramus, non obstantibus
contrariis quibuslibet.
Iam vero, Venerabiles Fratres, quo saecularia haec sollemnia
et augustiora et fructuosiora evadant, fidelibus vestris
nulla desint oportet invitamenta pietatis, ita, ut hoc

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.