AAS 16 (1924), p. 363

attingere, unde liceat virtutum documenta haurire ac fidelibus proponere
ut ad ea ipsa vitam suam, Franciscalibus praesertim ducibus, conforment.
- Imprimisque dubitari plane non potest, quin res historiae fide,
eaque certissima, comprobata sit; Francisci enim Stigmata non occultum
quoddam donum fuerunt, a sensibus prorsus remotum, sed manifestum
omnino signum manibusque tractabile. Namque, ut eorum verba usurpemus
qui primi omnium per id temporis Francisci vitam scripsere, « videbunt,
dum viveret^ fratres plurimi, aliique viri per omnia fide digni et
« aliqui Cardinales: viderunt in morte plus quam quinquaginta fratres,
« virgoque Deo devotissima Clara, cum ceteris sororibus suis et saeculares
« innumeri ». Huc accedit quod vel ab initio mirificum factum litteris
mandavere cum Thomas a Celano, vir quidem omni fide dignissimus,
qui Francisci vitam tertio vix anno post eius mortem composuit, tum
tres illi Socii, quorum quidem testimonium, utpote qui Seraphico Patre
familiarissime usi essent, ex eisque Rufinus frater pectoris vulnus contrectavisset,
probatissimum plane habendum est. Sed Doctorem ipsum Ecclesiae
de re testem habemus Bonaventuram, Francisci alumnum, qui pie
suaviter que idem factum enarrat. « Quodam mane - is scribit - circa
« festum Exaltationis Sanctae Crucis, dum oraret in latere montis, vidit
« Seraphim unum sex alas habentem tam Ígnitas quam splendidas de
« caelorum sublimitate descendere. Cumque volatu celérrimo pervenisset
« ad aeris locum viro Dei propinquum, apparuit inter alas effigies hominis
« crucifixi, in modum crucis manus et pedes habentis et cruci affixos...
«Disparens visio mirabilem in corde ipsius reliquit ardorem, sed et in
« carne non minus mirabilem signorum impressit effigiem. Statim namque
« in manibus eius et pedibus apparere coeperunt signa clavorum, quemad-
« modum paulo ante in effigie illa viri crucifixi conspexerat. Manus enim
« et pedes in ipso medio clavis confixi videbantur, clavorum capitibus in
« interiori parte manuum et superiori pedum apparentibus, et eorum
« acuminibus existentibus ex adverso; erantque clavorum capita in mani-
« bus et pedibus rotunda et nigra, ipsa vero acumina oblonga, retorta et
« quasi repercussa, quae de ipsa carne surgentia carnem reliquam excédete
bant. Dextrum quoque latus quasi lancea transfixum rúbea cicatrice obdu-
« ctum erat, saepe sanguinem sacrum effundens ». - Merito igitur Sancta
Dei Ecclesia, testimoniis tam certis innixa, mirum hoc eventum in sua
liturgia consecratum voluit, id sibi inter alia proponens, ut fideles, sacra
Francisci Stigmata meditantes, Redemptionis mysterium inspicerent altius
ac pernoscerent, atque ex commentatione ista uberiorem caritatem, cum
Crucis amore expiandique animo coniunctam, quemadmodum Seraphico
Patriarchae contigerat, haurirent ac perciperent. Debent enim homines

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.