AAS 16 (1924), p. 82
provincia civilis Transvaalensis; ad orientem provincia civilis Natalensis
et vicariatus apostolicus de Basutoland; ad meridiem cursus fluminis V et
et linea quae ab hoc flumine incipiens urbem de Marseilles tangit et a
Maseru finem habet.
Haec statuimus, mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant sive
spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri,
si quidquam secus, super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel
ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus Apostolicis constitutionibus
et ordinationibus ceterisque, etiam specifica et individua mentione
dignis, in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvi
mensis novembris, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.
II
EX DISMEMBRATIONE VICARIATUS DE FO-KTEN, CUI IN POSTERUM NOMEN
FIT DE FOOCHOW, EFFORMANTUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE FUNIN Gr
ET PRAEFECTURA APOSTOLICA DE TINGCHOW IN SINIS.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Ad maiorem Dei gloriam ehristianaeque
fidei incrementum expedit ut, praesertim in longinquis missionibus, aucto
numero Pastorum, Dominici gregis incolumitati et bono prospiciatur. Iamvero
cum venerabilis frater Franciscus Aguirre, Episcopus titulo Botryensis
et Vicarius Apostolicus de Fo-kien in Sinis, Nos instanter flagitaverit ut
suae iurisdictionis territorium ob nimiam amplitudinem in plures partes
divideretur novaeque missiones proinde erigerentur: Nos, praehabito voto
venerabilis fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi titulo Theodosiensis et
Apostolici in Sinis Delegati, collatis consiliis cum W. FF. NN. S. R. E.
Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, praelaudati Praesulis
votis adnuendum censuimus, ideoque haec quae infra scripta sunt
statuimus ac mandamus. Nimirum, motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis pletudine,
praesentium vi, a vicariatu apostolico de Eo-kien dismembramus