AAS 17 (1925), p. 301
IV
TITULO ET PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS EXORNATUR ECCLESIA PAROECIA-
LIS AD SS. GERVASn ET PROTASN, IN CIVITATE RAPALLO, DIOECESIS CLA-
VARENSIS.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Rapallensi in civitate exstat paroecia
ad SS. Gervasii et Protasii, quorum ecclesia denuo hisce temporibus
exaedificata est, loco antiquioris in honorem Sanctorum eorundem dicati
aedificii, quod, etsi historicis factis nobüitatum, vetustate fatiscens ac
votis popularium clerique plane incongruens erat. Capitulum vero et Canonicos
memoratae ecclesiae, quae a satis antiquis temporibus archipresbyteralis
et conlegiata est, Decessor Noster Pius Pp. YII, Litteris suis, die xx
mensis maii anno MDCCCXX datis, in testimonium ac signum suae erga clerum
populumque Rapallensem benevolentiae et grati animi, serica cappa
magna decoravit, cum ipse rec. mem. Praedecessor Noster, ovantibus gratulantibus
clero populoque receptus, ipsa in civitate iam anno MDCCCXV aliquot
dies commorâsset. Praeterea nec praetermitti potest celebre Marianum
Sanctuarium a Monte Allegro nuncupatum intra eiusdem paroeciae fines
exsistere, ad quod pie invisendum christifideles ex finitimis regionibus turmatim
ac peregrinorum more, Deiparae opem imploraturi, confluunt. Quapropter
cum Archipresbyter et Canonici ipsius insignis ecclesiae SS. Gervasii
et Protasii, quae nunc, a fundamentis renovata, molis amphtudine,
artis ornamentis, picturis atque affabre factis altaribus renidet, a Nobis
enixis precibus postulaverint ut, votis quoque ex omni ordine civium procerumque
civitatis adnuentes, tum ad christianae pietatis incrementum
cum ad decus augendum vetustae paroeciae, novam eandem ecclesiam ad
dignitatem Basilicae minoris eveheremus, Nos optatis eiusmodi propensa
voluntate concedere existimavimus; quod eo libentius facimus cum venerabilis
frater Amadeus Clavarensium Episcopus id etiam a Nobis exposcat;
et eandem novam sacram Aedem non modo hodiernus archipresbyter
sed eiusdem quoque in munere paroeciali gerendo praedecessor, qui
nunc episcopali Interamnensium et Narnensium Ecclesiae praeest, erigenda
Curaverit. Conlatis itaque consiliis eum W. EE. NN. Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus Sacrorum Congregationi Bituum praepositis, apostolica
Nostra auctoritate, praesentium Litterarum tenore memoratamarchipresbyteralem
et conlegiatam ecclesiam SS. Gervasii et Protasii, in
civitate Rapallensi, intra Clavarensis dioecesis fines erectam, titulo ac dignitateBasilicae
minoris perpetuum in modum augemus, illique omnia et