AAS 17 (1925), p. 303

MDCXXiv Societati Iesu nomen dedit. Tirocinio Rothomagi per biennium
exacto, Parisiensi in civitate in philosophiam incubuit, et sacerdotio auctus
Novam mox Galliam, anno MDCXXXVI , adivit. Sex ibi annos apud Hurones
vixit, sollerter eos christianisveritatibus erudiens; sed cum, annoM DCXXxxn ,
bello inter Iroquenses et Hurones' saeviente, a moderatoribus suis vocatus
ad Quebecensem civitatem, cum Renato Goupil et aliquibus aliis ab
eadem urbe ad Hurones rediret, cum sociis in. barbaras manus incidit
Iroquensium, qui, more suo, aspera in captivos et praecipue in Isaacum
et Renatum, utpote religionis christianae magistros, experiri tormenta
gavisi sunt. Pluries enim ambos fustibus caedunt, ignitis carbonibus
adurunt, eisdem ungues avellunt, digitorum particulas dentibus confringunt
et abstrahunt; Isaacum autem, cui dexter quoque pollex resecatur,
inter duos palos funibus suspendunt; denique utrumque in asperrimam
servitutem conficiunt; in qua Dei Famuli famem et frigus aliaque
acerba passi sunt. Renatus vero Goupil, cum more suo salutiferum signum
Crucis in fronte cuiusdam pueri digito efformasset, iussu barbari ex Iroquensibus
senis, in odium eiusdem sanctae Crucis securi percussus, adorabile
nomen Iesu geminans, primus in Novae Galliae missione diexxix septembris
anno MDOXLII martyr occubuit. Andegavi ortus, tunc idem
Dei Servus « erat vir triginta quinque annorum, simplicitate, vitae innocentia
et patientia in adversis singularis, Deo, quem iugiter praesentem
in omnibus habuit, atque Eius sanctissimae voluntati per amorem
maxime subiectus ». Sic enim de illo, qui, antea sola interposita iurata,
quam vocabant « donationis » promissione, Patrum famulatui addictus,
paucis tantum diebus antequam occideretur, religiosa Societatis vota
nuncupaverat, testatus est Dei Famulus Isaacus Jogues, qui illum habuit
comitem itineris et servitutis, et, post illius mortem, tanquam martyrem
veneratus est. Nam cum Dei Servo Isaaco, post tristem captivitatis
annum, B atavi quidam, qui finitimam regionem, quam nunc Neo-Eboracensis
Status complectitur, incolebant, aufugiendi occasionem e servitute,
misericordia moti, praebuerint; ipse, Deo favente, ad patriam, in qua ab
omnibus uti martyr exceptus est, anno MDCXLIII exeunte, revertit; sed, vix
anno elapso, Marianopolim seu Montem Regalem in Canadensi regione
petiit, et ad Iroquenses, suos olim carnifices, pacis negotiandae caussa
rediit. Hac vero praeter spem feliciter composita, ad easdem barbaras
gentes, anno MDOXLVI, sanctum praedicaturus Evangelium iterum reverti
voluit; at ab iisdem superstitiosis Iroquensibus, qui, veriti ne Fidei praedicatio
sibi maleficia inferret, primum suum apostolum proditorie aggressi
sunt, tandem die XVIH octobris dicti anni, capite obtruncato, occisus est;
antea autem de brachio dorsoque ipsius adhuc viventis carne avulsa, quam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.