AAS 17 (1925), p. 388
rum a Misericordia, quam, hoc anno sancto, mense maio, Sanctissimus
Dominus Noster Pius Papa XI, Beatorum Canonizatione et incruento
Sacrificio, augustiore ritu et sacris ceremoniis, in Vaticana Basilica Sancti
Petri, Apostolorum Principis, celebratis, Sanctorum catalogo adscripsit,
congruisque honoribus decoravit, secunda Superiorissa Generalis eiusdem
Instituti successit haec Dei Famula Placida Viel. Exordiri valde iuvat, ut
eum qui legit vel audit, benevolum faciant, docilem et attentum, ab ipsis
verbis novensilis Sancti Ioannis Baptistae Vianney Confessoris, parochi
Ars, qui, caelesti quodam mentis instinctu afflatus, de prima et altera
Antistita ita allocutus est: « Cette Communauté (seu Institutum Scholarum
« Christianarum) a été fondée par une Sainte et la Supérieure qui la renace
place, marche à grands pas sur ses traces » (Summ., pag. 461, § 55). Hanc
sententiam sancti Parochi Ars, acta Canonizationis ex una parte, atque
acta introductionis ex altera, utroque prospero eventu, mirifice confirmant.
Quod vero attinet ad Sororem Placidam, summatim quaedam ex actis
processualibus excerpta, sententiae Patrum Cardinalium S. B. C. eiusque
Apostolicae approbationi praemittere liceat. In pago Quettehou, Constahtiensis
dioecesis, octava ex undecim filiis coniugum Hervé Viel et Victoire
Anne Lalande, die 26 septembris anni .1815 ortum duxit infantula, eadem
die sacramento Baptismatis abluta indito triplici nomine: Eulalie, Victoire,
Jacqueline. Ab honestis parentibus, qui familiae victum manu quaerebant,
proles religiose instructa et educata, succrescebat: prae caeteris autem,
singulari modestia et pietate recens, puella quae undecim annos agens
vulgo appellabatur Victoire la Sainte-la sainte Fille, eo magis quia ipsa
delectabatur congregare puellas aetate fere aequales christiana doctrina
imbuendas, eis repetens catechismi partes quas domi vel in ecclesia didicerat.
Ad sacram Mensam admissa sese ostendit devote paratam, atque
angelica puritate et ferventi amore Panem caelestem suaviter gustavit
adeo ut parochus eidem significaverit Iesum Christum ad maiora charismata
eam destinasse, ideoque semper paratam et promptam se offerre
debere ad faciendam divinam voluntatem. Parentum cura, puella concredita
fuit habili et honestae sarcinatrici ut suere disceret, apud quam et
arte et magis virtute proficiebat, merito laudata: la bonne Victoire, la petite
sainte. Post paucos menses, in paternam domum reversa, dum rei familiari
incumberet, puellas sibi adscire, et religionem ac pietatem, uti antea,
docere in deliciis habebat. Ad annum aetatis decimum sextum cum pervenisset,
Deo disponente, occasione sibi oblata, adiit suam amitam religiosam
abbatiae Ssmi Salvatoris, unam ex primis sodalibus Antistitae et Fundatricis
M. Magdalenae Postel. Tunc excogitavit se totam Deo mancipare
in illa religiosa domo. De hac re certiores fecit parentes et fratrem germa-