AAS 17 (1925), p. 412

Binis diebus post, Sacro Viatico restaurata, Horas canonicas tranquilla
et caelesti quodam gaudio recitat atque, accepto libro, haec S. Bernardi
verba digito signat et Filiabus ostendit: « Religiosus, labori minime vacans,
« Religiosi nomine non est dignus ».
Circumdante Filiarum moerentium cohorte, Antistita, hilaris in vultu
et plena tranquillitate gaudens, illis benedicit et pollicetur se earum usque
memorem in caelis futuram. Eadem hora, qua Christus spiritum emisit,
Magdalena, annos nonaginta peragens, die decima sexta mensis iulii, anni
millesimi octingentesimi quadragesimi sexti, instar candidissimae columbae
ad caelestia regna migravit, Sancta ab omnibus habita et tamquam
apud Deum valida patrona conclamata. Et revera huius mulieris apostolicae
sanctimoniae fama per nonaginta annos, ab ortu ad vitae occasum, apud
concives, in asceterio Valloniensi, in discipularum domibus, apud ipsos
inimicos, splendidissima apparuerat, plurimis supernaturalibus muneribus
confirmata. Post obitum vero adeo ubique locorum increvit ut spe
atque fiducia referti, opem Dei Famulae impetraturi, ad sepulcrum accurrerent
cuiuscumque gradus et conditionis homines. Et mirabilis Dei manus,
patrocinante Magdalena Postel, innumera prodigia patravit: ita pluries
turbatis animis pacem ipsa restituit ac tranquillitatem, peccatores ad
bonam frugem revocat, mulieri morbo prostratae valetudinem refert, nonnullos
infirmos, turpissima lepra laborantes, sanat, atque innumera alia
id genus patrat.
Succrescente in dies huius famae fulgore ob praeclariora tantae Dei
Famulae prodigia, Causa Beatificationis apud Sacrorum Rituum Congregationem
agitari coepta est et per Decretum f. r. Leonis Papae decimitertii,
Praedecessoris etiam Nostri, pridie Kalendas Iunias anno millesimo
nongentesimo tertio, sancito heroico gradu virtutum, non multo post,
suscepta de miraculis quaestioni?, tria inter innumera ex his selecta fuere,
idest mirae sanationes puellae Constantiae Denneboy Leterrier a deformatione
congenita membrorum, Sororis Hortensiae Desquesne a phthysi
hereditaria (quae sanationes in ipsa Abbatia S. Salvatoris le-Vicomte
contigerunt), et puellae luliae Ladron ab eczemate impetiginoso capillitio.
Quae tria miracula, post severissimum medicorum iudicium, vera et
authentica declarata fuerunt, et Dominica nona post Pentecosten, anno
millesimo nongentesimo septimo f. r. Pius Papa Decimus, Praedecessor
quoque Noster, sanxit solemni decreto: « Constare de hisce tribus proposi-
« tis miraculis. » Unum supererai, utrum nempe « tuto » decerni possent
Beatorum caelitum honores Venerabili Dei Famulae Mariae Magdalenae
Postel: cui dubio venerabiles fratres S. R. E. Cardinales eidem Congregationi
Sacrorum Rituum praepositi responderunt: Affirmative. Dilato su-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.