AAS 17 (1925), p. 414
eos, qui aperto edixerunt agi de « hernia meningis ac liquoris encephalici
« (hydromeningoceles) sub fontanella, quae dicitur, in posteriore occipi-
« tis parte » ; ideoque haud possibilem esse sanationem per humana remedia.
Rebus sic stantibus, iuxta consilium cuiusdam Sororis Abbatiae
S. Salvatoris le-Vieomte, quae Armandae parentibus reliquiam Beatae Mariae
Magdalenae Postel dederat ut ea ad sanationem puellae uterentur,
per no vendíales preces fidenti animo est invocata Beata, qua intercedente,
impetrata sanatio obtenta est subita atque perfecta.
Itaque, binis praehabitis Congregationis Sacrorum Rituum comitiis,
in quibus supradicta miracula solertissimo examini sunt subiecta, die
quarta decembris anni millesimi nongentesimi vigesimi tertii coram Nobis
sequens dubium discutiendum a venerabili fratre Antonio S. R. E. Cardinali
Vico, Causae Relatore, propositum fuit : « An et de quibus miraculis
« constet, post indultam a Sede Apostolica Beatae Mariae Magdalenae Postel
« venerationem, in casu et ad effectum de quo agitur? » Venerabiles fratres
S. R. E. Cardinales et dilecti filii Patres Consultores suas, quisque ex ordine,
pandiderunt sententias, quas Nos, intento quamvis ac laeto animo prosecuti,
Nostrum iudicium differre duximus, maiorem divini luminis copiam
enixe imploraturi.
Quare auspicatissima Dominica die, qua tres Sapientes Deum Puerum
adoratum perrexerunt, solemniter ediximus: « Constare de utroque proie
posito miraculo, de primo nempe instantaneae perfectaeque sanationis
« puellae Mariae Magdalenae Balley ab ulcerosa et decem per annos reci-
«diva cheratite, sublato quoque^leucomate, quod antea fuerat obortum;
« deque altero instantaneae perfectaeque sanationis Armandae Tiphaigne
« ab encephalocele seu, ut vocant, cerebri hernia »; quod decretum publici
iuris fieri mandavimus octavo Idus ianuarii, anno millesimo nongentesimo
vigesimo quarto.
Ad operis coronam dubium discutiendum supererai: «An, stante appro-
«batione duorum miraculorum, post indultam ab Apostolica Sede eidem
«Beatae Mariae Magdalenae Postel venerationem, tuto. procedi posset
«ad solemnem ipsius Canonizationem ». Et in generalibus comitiis, die
decima octava mensis martii anni millesimi nongentesimi vigesimi quarti,
coram Nobis habitis, omnes qui convenerant, tum S. R. Ecclesiae Cardinales,
tum Patres Consultores «tuto » procedi posse unanimiter respondendum
censuerunt. Tam grave iudicium suprema Nostra Apostolica auctoritate
claudere distulimus, et tantum solemnissima die Pentecostes eiusdem
anni solemniter ediximus: « Tuto procedi posse ad solemnem Beatae
Mariae Magdalenae Postel Canonizationem ».
His praemissis et constitutis iussimus ut decretum hoc publici iuris