AAS 17 (1925), p. 430

adstiterat, memoriae reliquit, caelestem splendorem adeo Sophiae vultum
illustrasse, licet doloribus transfiguratum, ut affirmari posset imaginem
insignis praedestinatae ipsam post obitum exhibuisse.
Nulla interposita mora, inter Beatae Antistitae documenta repertum
est eius spirituale testamentum iam mense aprili anno millesimo octingentesimo
sexagesimo tertio exaratum, quo insignia virtutum praecepta
Sororibus traduntur, spiritus ad Sacri Cordis Iesu gloriam diffundendam
magnopere commendatur; venia culparum, suffragia pro Moderatricis
anima expostulantur.
Vix audita beati obitus notitia, plurimi christifideles ad cadaver invisendum
accessere, quod tribus diebus expositum mansit, ut eorum pietati
satisfieret. Et verae religionis signa omnes demonstrantes, eius patrocinium
invocarunt, coronas precatorias, flores et sacra numismata exuviis applicando.
Urgentior popufi frequentia facta est, cum parentalia persoluta
sunt; confertissima enim pauperum turba, quibus tot caritatis argumenta,
omni vitae tempore, Magdalena attulerat, funebrem currum sponte comitata
est, inter suspiria et fletus Monialium, puellarum et civium, adeo ut
affirmari quidem possit, numquam alias Lutetiae Parisiorum visa fuisse
tot amoris gratique animi testimonia. Exsequiis expletis, in sacello Deiparae
Perdolenti sacro Matris Magdalenae Barat corpus exceptum, modestissimo
in hypogeo, tanquam in dormitionis loco quievit, quo frequens fidelium
peregrinatio properavit, sanctitatis humillimae mulieris famam aestimantium,
illa S. Bernardi verba in mentem revocantem: « Quanto humilior
fueris, tanto te maior sequetur gloria ». Nec tamen, corpore humo tecto,
tam beatae mulieris memoria periit; nedum enim in Europa, sed etiam in
Americae regionibus famam sanctimoniae diffusam apud homines genere,
doctrina et dignitate conspicuos, in dies augescentem ob caelestia prodigia,
Deus penitus confirmavit, ex quibus nonnulla breviter innuamus. Princeps
Burghesius, implorato Matris Magdalenae auxilio pro Helena nuricula sua,
prolem consequitur, cui nomen Camilla; Baldoina De Schutz ab insanabili
tumore, obstupescente medico, liberatur; puella, nomine Nancy Blakewell,
breviore pede impedita et acutissimo dolore cruciata, illico, Sophiae
invocata ope, ad sanitatem restituitur; cuiusdam sanatae pater, nullum
pietatis indicium referens, ad bonam frugem reducitur; muta puella loquitur;
paralyticus sanatur; puer, cui tractum brachium amputandum erat,
illico ab huiusmodi periculo morboque incolumis evadit. Numquam vero
finem faceret qui enarrare vellet peccatorum conversiones et multiplices
sanationes in America patratas. Qua miraculorum copia in dies succrescente,
ad SS. Bituum Congregationem causa delata est, et die decima
octava iulii anno millesimo octingentesimo septuagesimo nono, Causae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.