AAS 17 (1925), p. 442
Poncensem nuncupandam, erigimus. Huius novae dioeceseos fines iidem
erunt ac fines paroeciarum, quibus ipsa constituta est.
Sedem autem et cathedram episcopalem huius dioeceseos erigimus
in urbe vulgo Ponce, a qua nomen dioecesis mutuatur, eamque idcirco
ad civitatis episcopalis fastigium evehimus; ecclesiam paroecialem ibidem
exsistentem, Beatae Mariae Virgini de Guadalupe dicatam, ad Cathedralis
statum et dignitatem pariter evehimus et extollimus, precario tamen
modo, sub eodem nomine et invocatione, iuribus et officiis paroecialibus
in iisdem aedibus, uti antea, servatis, simulque ipsi et eius pro tempore
Episcopis tribuimus honores, insignia, favores, gratias, privilegia et iura,
quibus aliae cathedrales Ecclesiae earumque Antistites in America Latina,
iure communi vel legitima consuetudine, pollent et fruuntur.
Ipsam insuper Cathedralem Ecclesiam Nobis ac Apostolicae Sedis
immediate subiicimus.
Quum autem temporum adiuncta prohibeant, quominus in praesenti
Capitulum Canonicorum instituatur, iubemus ut, loco canonicorum, dioecesani
consultores, ad normam canonis 423 et sequentium Codicis iuris
canonici, eligantur.
Mandamus insuper ut, quam primum fieri poterit, saltem parvum Seminarium
dioecesanum, iuxta eiusdem Codicis dispositiones et regulas a
Sacra Congregatione de Seminariis traditas, erigatur; itemque mandamus
ut, dioeceseos sumptibus, duo delecti iuvenes, aut in praesenti saltem
unus, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum de Urbe, non
intermissa vice, mittantur.
Quod autem attinet ad huius Ecclesiae administrationem et regimen,
ad Vicarii Capitularis, seu Administratoris sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera, servanda iubemus, quae sacri canones
decernunt.
Quod vero ad clerum in particulari spectat, statuimus ut, statim ac
dioeceseos erectio facta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi adscripti
censeantur, in cuius territorio legitime exstant.
Episcopalem autem mensam constituent: sex millium dollariorum
summa, a veteris Portoricensis Ecclesiae bonis quotannis detrahenda,
Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a fidelibus, in quorum
bonum dioecesis erecta est, praeberi solent, praeter eas, quae iam ad hoc
collectae sunt.
Insuper Nos Insulas quas Virgines vocant, a dioecesi Bosensi distrahimus,
easque attribuimus veteri Ecclesiae Portoricensi, quae posthac
non amplius Portoricensis tantum, sed ab urbe Sancti Ioannis, eiusdem
dioeceseos sede, Sancti Ioannis Portoricensis appellabitur.