AAS 17 (1925), p. 498

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

SANCTI PAULI IN BRASILIA,
BOTUOATUENSIS ET TAUBATENSIS

DISMEBRATIONIS AC ERECTIONIS DIOECESIUM SOROCABANAE ET DE SANTOS

PIUSEPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ubi Praesules, propter amplitudinem territorii vel christifidelium numerum,
munia pastoralia opportune exercere non possint, est officium Bomani
Pontificis dioeceses dividere et noviter erectis Antistites praeficere, qui
dominicum gregem pascere et eius bonum spirituale curare valeant.
Quum Status Sancti Pauli in Brasilia, nonnullos ante annos, fuerit in
plures dioeceses dispertitus, nihilominus, crescente in dies incolarum numero
in amphssimis finibus, facta divisio visa est non sufficere: praesertim cum
una ex his dioecesibus, Botucatuensis scilicet, centum viginti kilométra
quadrata terrarum occupet. Propositum idcirco fuit ut pars meridionalis
huius dioecesis distraheretur et nova dioecesis, ab oppido JSorocaba nuncupanda,
constitueretur: et insuper alia pars, quae est iuxta Oceani litus,
adiunctis partibus litoralibus duarum proximarum dioecesium Sancti Pauli
et Taubatensis, in novam alteram dioecesim constitueretur, quae ab urbe
Santos nomen assumeret.

Quum autem favorabile votum venerabilium fratrum hodiernorum
Archiepiscopi Sancti Pauli et Episcoporum lîotucatuensis et Taubatensis
habitum fuerit, cui accessit sententia Apostolici Nuntii apud Brasilianam
Bempublicam, Nos exhibitis precibus annuendum censuimus. Audito igitur
venerabilium fratrum Nostrorum S. B. E. Cardinahum Sacrae Congregationis
Consistorialis voto, et suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel sua interesse praesumant, consensu, de Apostolicae potestatis plenitudine,
facultate quoque untentes in Apostolicis sub plumbo Litteris Ad
universas Orbis Ecclesias, diei vigesimae septimae mensis aprilis anni
Domini millesimi octingentesimi nonagesimi secundi, Apostolicae Sedi
reservata, a dioecesi Botucatuensi sequentes distrahimus parochias, quas
vocant: Sorocaba, Porto Felix, Campo Largo, Piedade, Pilar, S. Miguel
Archanjo, Sarapuhy, Itapetininga, Tatuhy, Cesario Large, Bella Vista de

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.