AAS 17 (1925), p. 5

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARI UM OFFICIALE

CONSTITUTIOAPOSTOLICA

CAE TH AGINEN SIS IN" INDIIS

ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE «SINU»

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Christi Domini mandatum i «Ite, docete omnes gentes», prae oculte
habentes, a quo, meritis licet imparibus, ad Petri cathedram, inopinato I>ei
consilio, evecti fuimus, nihil inexpertum omisimus, quod ad Evangelium
in orbem propagandum tentari posset. Quoad igitur difficiles temporis
nostri condiciones id permittebant, summa ope contendimus, ut novae
Missiones constituerentur, prout rerum locorumque opportunitas requirebat.

Quum autem in finibus Carthaginensis dioecesis in Columbiana Republica,
regio adsit Sinu nuncupata, ubi plura millia infidelium originis
vulgo Indianae nuncupatae incolunt, ad eos aliosque ibi commorantes
melius pleniusque evangelizandos et in fide christianisque moribus instituendos,
expedire visum est ut Missio aliqua seu Praefectura Apostolica
ibi constitueretur.
Quum vero venerabilis frater Archiepiscopus Carthaginensis in hanc sententiam
prorsus conveniret, et dilectus filius Noster Ioannes Cardinalis
Benlloch j Vivó, Archiepiscopus Burgensis, onus in se susciperet deputandi
ad hoc Missionis opus sacerdotes Seminarii sui pro Missionibus exteris
Burgis fundati, suffragante quoque Nuntio Apostolico penes Columbia-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.