AAS 17 (1925), p. 500
tibus, duo delecti iuvenes, aut saltem unus in praesenti, in Pontificium
Seminarium Pium Latinum Americanam de Urbe, non intermissa vice,
mittantur.
Quod autem attinet ad harum dioecesium regimen et administrationem,
ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem,
ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus
quae sacri Canones decernunt. Quod vero ad clerum in particulari
spectat, decernimus ut, statim ac dioecesium erectio facta fuerit, eo ipso
presbyteri censeantur adscripti Ecclesiae illi, in cuius territorio legitime
exstant. Singulorum Ordinariorum autem erit omnia documenta et acta
novas dioeceses respicientia, quamprimum fieri poterit, earum Cancellariae
tradere, ut in singulis archivis serventur.
Episcopalem mensam constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes,
quae a fidelibus, in quorum bonum dioeceses erectae sunt, praeberi
solent, praeter ea quae ad hoc iam collecta sunt.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta sunt,
nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere aut iis repugnare, vel quomodolibet
contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare praesumpserit,
sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Henricum Gasparri, archiepiscopum Sebastensem et in Brasiliana Bepublica
Apostolicum Nuntium, eique necessarias huic negotio facultates tribuimus,
etiam subdelegandi alium virum, in ecclesiastica dignitate constitutum,
ac definitive sententiam dicendi de quavis occurrente difficultate
vel oppositione, imposito onere ad Sacram Congregationem Consistorialem
infra sex menses, a data praesentium computandos, authenticum exemplar
peractae exsecutionis huius Nostri mandati transmittendi. Decernimus denique
has praesentes Litteras valituras contrariis quibuslibet, etiam peculiari
et expressa mentione dignis, minime obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
vigesimo quarto, die quarta mensis iulii, Pontificatus Nostri
tertio.
O. CARD. CAGIANO, £ß °- CasI ) - d : eLAI > EPisc Sabinen.,
S. B. E. Cancellarius. S. C. Consistorialis Secretarius.
Baphael Virili, Proton. Apostolicus.
Ioannes Zani-Caprelli. Proton. Apost.
Loco £8 Plumbi.
Beg. in Cane. Ap., vol. XXX, n. 1.