AAS 17 (1925), p. 507

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i

LINCIENSIS-SECCOVIENSIS

DE FINIUM DIOECESIUM COMMUTATIONE

DECRETUM

Cum intra limites paroeciae Spital, dioecesis Linciensis, duae domus
exstent, quae a paroeciali ecclesia multo distant, Ordinarius Linciensis, ut
spirituali bono illorum fidelium melius consuleret, ab Apostolica Sede petiit,
ut memoratae domus a propria paroecia dismembrarentur et paroeciae Lienen,
in dioecesi Seccoviensi, cui proximiores sunt, incorporarentur. Porro
Ssmus D. N. Pius PP. X I , attento utriusque dioecesis Ordinariorum consensu,
nec non favorabili voto R. P. D. Henrici Sibilia, Archiepiscopi tit.
Sidensis et Nuntii Apostolici in Austria, decrevit, vi praesentis Consistorialis
decreti, ut duae praedictae domus a paroecia Spital et dioecesi Linciensi
respective separentur, atque paroeciae Liezen in dioecesi Seccoviensi,
tam in spiritualibus quam in temporalibus, perpetuo aggregentur.

Ad haec autem exsecutioni mandanda eadem Sanctitas Sua deputavit
eundem R. P. D. Henricum Sibilia, eique tribuens omnes facultates ad id
necessarias et opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quamlibet personam in ecclesiastica dignitate constitutam; facto demum
onere mittendi ad Sacram Congregationem Consistorialem, intra sex menses,
authenticum exemplar peractae exsecutionis.
Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die
7 augusti 1925.

83 C. CARD. DE LAI, Episc. Sabinen., Secretarius.
L. rB S.
f Fr. Raphael C, Archiep. Thessalonicen., Adsessor.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.