AAS 17 (1925), p. 511
« dubio evanescit: imo si maior et sanior subditorum pars non obtemperat
«legi, tenendum est legem reipublicae non expedire et praesumendum est
«legislatorem in sua voluntate minime perseveraturum, si id sciret; atqut,
«ideo cessat » (D'AnnibaleSumm., I, 203). Iamvero Gregoriana Constitutio
est lex particularis pro Hispania; ipsa quoad hoc onus vel non fuit usu recepta,
ut in pluribus dioecesibus inter quas Oxomen. ; vel in desuetudinem
abiit, ut in aliis; vel adhuc viget, ut tantum in una vel altera. A tempore
autem Greogorii XY plura elapsa sunt saecula; hinc in dioecesi Oxomen.
eam cessasse dicendum est. Et sic explicatur quod Canonicus Poenitentiarius
narrat et Episcopus cum Capitulo confirmat, scriptores iuris canonici
in Hispania, loquentes de oneribus Poenitentiarii, silere de munere legendi
theologiam moralem.
Sed Poenitentiarius, in casu, si non tenetur legere theologiam moralem
vi Gregorianae Constitutionis, quam cessasse ex dictis colligitur, bene
potest teneri vi Concordati in Hispania vigentis, quod permittit Ordinario,
audito Capitulo, imponere onera specialia canonicatibus, quae deterrninantur
in edicto convocationis ad concursum (Perreres, Inst. Canon., I, 694,
edit. ait. 1920). In hac hypothesi Poenitentiarius teneretur quidem adimplere
onus legendi theologiam moralem si in edicto vocationis ad concursum
hoc onus additum fuerit; sed non potest sibi vindicare ius ad distributiones
chorales, quae, differenter a canonico theologo, Canonico Poenitentiario taxative
tribuuntur « dum vacat confessionibus audiendis » (c. 420, § 1, n. 2).
Canonicus igitur Poenitentiarius, relate ad distributiones chorales, stare
debet, etiam in casu, praescripto canonis 21, § 1, 1.
Quare, etc.
RESOLUTIO. — Proposito in plenario conventu Sacrae Congregationis
Concilii, ad Vaticanum, die 9 iunii 1923 habito, dubio quod sequitur:
«An Canonicus Poenitentiarius praesens in choro censeatur ad effectum
« lucrandi distributiones quotidianas, horis quibus theologiam moralem in
« Seminario docet, in casu » ;
Emi Patres responderi mandarunt:
Negative et servetur praescriptum can. 421 § 1 Codicis.
Pacta postmodum de praemissis relatione SSmo Dno Nostro Pio div.
Provid. PP. XI per infrascriptum Sacrae Congregationis Subsecretarium,
Sanctitas Sua, in Audientia diei 11 subsequentis, datam resolutionem
approbare et confirmare dignata est.
I. Bruno, Subsecretarius.