AAS 17 (1925), p. 530
cedimus iura, privilegia, praerogativas, indulta, quae ecclesiis hoc, titulo
exornatis de iure competunt atque in decretis Sacrorum Eituum Congregationis
descripta sunt.
, Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exsistere ac fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri vel obtinere,
illique, ad quam spectant, Nanceiensi ecclesiae Beatae Mariae Virginis Immaculatae
supra dictae plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus,
super his, a quoquam, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit. Non obstantibus quibuslibet contrariis.
Datum Bomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxvi
mensis iunii, anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.
P. CARD. GASP ARRI, a Secretis Status.
II
MONASTERIUM ORDINIS S. BENEDICTI, BEATAE MARIAE VIRGINI DE EXSILIO
DICATUM IN CIVITATE « DE SANTOS » IN BRASILIA, IN PRIORATUM CONVENTUALEM
ERIGITUR.
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Sub titulo Beatae Mariae Virginis
de Exsilio exstat, iam a tribus saeculis, in civitate de Santos, Status
S. Pauli, sub Brasiliae ditione, monasteriorum, quod Abbatiae a S. Benedicto,
e Congregatione Brasiliae Ordinis Sancti Benedicti, unitum est. Eidem
vero monasterio sanctuarium Beatae Mariae Virginis de Monteserrato est
subiectum, quod tam celebre, praesertim continentibus monachorum laboribus,
evasit, ut peregrinorum more multi e finitimis regionibus christifideles
ad illud invisendum, Beatae Mariae Virginis opem impetraturi,
confluant. In ipso quidem sanctuario, monachorum opera, tum officia
divina digne celebrantur, tum alia sacra sollerti cura peraguntur, quae ad
bonum spirituale fidelium provehendum perutilia sunt. Est quoque in
votis eorumdem monachorum, quoddam, sanctuario et monasterio eisdem
adiectum, ad catholicos iuvenes loci instituendos, conlegium erigere; quod
sine ulla dubitatione cum rei christianae incremento erit. Quapropter,
cum dilectus filius Abbas Monasterii S. Benedicti, in civitate S. Pauli,
humiles Nobis preces adhibuerit, ut praedictum monasterium, a Beata Maria
Virgine nuncupatum, in civitate de Santos, in prioratum conventualem sub
eodem titulo erigere dignaremur, Nos, quibus de more institutoque De-