AAS 17 (1925), p. 533

civitatum rectores, tum apud christianum populum precibus, contionibus
scriptisque instare, eum excitando animorum motum atque ardorem,
qui numquam postea resedit fructusque edidit pergit que adhuc edere non
mediocres. Aliquot annis post, veteri illo suo permotus irnpulsusque proposito
reconeiliandae cum Apostolica Sede orientalis Ecclesiae, missionales
iussit, Hierosolymae sedem ad Sanctae Annae constituere et Seminarium
clero graeco-melchitae rite docendo effìngendoque aperire ac
moderari. At placet, dilecte fili Noster, missis iis, quae cotidiana cura ac
sollicitudine egregii viri continebantur, summatim breviterque ea attingere
quae egit, pastorali muneri congruenter, in archidioecesi Algeriensi.
Intellegi volumus templum in honorem Deiparae, quam ab Africa nuncupavit,
e solo ^magnificentissime excitatum; recte utiliterque administratam
apostolica auctoritate Constantinianam Ecclesiam; post quattuor
annos a Synodo dioecesana habita, actum praeterea Concilium Provinciale,
quod visum est quasi quadam continuatione Africis eiusmodi Conciliis
subiungi, abhinc saecula duodecim intermissis; Carthagine, ubi sacellum
exstabat sancto Ludovico IX dicatum, conlegium adulescentibus
Tunetensibus erudiendis et muséum monumentis antiquitatis eius regionis
asservandis exstructa. Sed Cardinalis De Lavigerie maiore apud posteros
gloria idcirco fiorebit, quod, eo in primis curante, sedes Carthaginiensis,
praecellentissima olim omnis Africae, restituta est. Quam quidem archidioecesim
simul atque, sibi concreditam, gubernandam capessivit, totus in
eo fuit ut cathedrale templum sancto Ludovico exaedificaret: ubi corpori
suo condendo monumentum sepulcri fieri iussit, cum, fractis ut erat iam
tum viribus et infirma valetudine, instare sibi mortem praesentiret. Verum
adumbrata haec hominis imago singulari quadam nota careret, si de ea
sileremus caritate et pietate, qua Ecclesiam Matrem et Apostolicam hanc
Sedem perpetuo prosecutus est : quod ipsum tum clarius apparuit, cum,
in Oecumenica Vaticana Synodo, omnibus humanis rationibus necessitudinibusque
posthabitis, saniores doctrinas professus ac tutatus est, et
postea Leonis XIII non tam iussis et consiliis quam secretis optatis sic
praesto fuit, ut, a compluribus e natione sua improbatur inconsulte inconsiderateque
vituperatur, postremos vitae annos traduxerit hac ipsa de
causa insuaves. Optimo igitur consilio venerabilis frater Alexius, Carthaginiensium
Archiepiscopus, meliti decessoris sui centesimum ab ortu annum
decrevit recolere, postulavitque ut eventi celebritatem, interposita auctoritate
Nostra, augeremus: quod, spectata rei gravitate perpensisque iis,
quae memoravimus, inlustris viri in Ecclesiam inque societatem hominumpromeritis,
facimus equidem libenter, eoque libentius, quod Nobismet
contigit, ut Mediolani familiariter ipso aliquamdiu uteremur. Itaque

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.