AAS 17 (1925), p. 535
tias agentes, cuius benignitate suppetit Nobis, unde et accuratum alumnorum
in spem Ecclesiae*succrescentium institutioni et dioecesium paroeciarumque
necessitatibus aliquo pacto consulamus. Nec minus vobis, venerabiles
fratres, laudi tribuimus, quod decreta Concini Plenarii Sardiniensis,
superiore anno habiti, coeundo dehberastis quemadmodum ad effectum
adduceretis; libet praeterea gratulari, quod, quibusdam ex vobis ducibus,
insulam non pauci, devictis superatisque romani itineris difficultatibus,
ita in hac Alma Urbe versati sunt, ut amplissima et coram Nobis et sub
civium advenarumque oculis pietatis suae testimonia exhibuerint. Scribitis
quidem fore, ut alii e Sardinia filii, sui cuiusque Episcopi ductu, huc,
reliquo Anni piacularis tempore, peregrini adveniant: quos profecto, cum
Sardi ob suae fidei firmitatem ac vigorem sint Nobis carissimi, perlibenter
admissuri atque allocuturi sumus. Caelestium interea donorum conciliatricem
paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles
fratres, et gregi uniuscuiusque vestro apostolicam benedictionem peramanter
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis septembris,
anno sacro MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. XI
III
AD R. P. D. ALEXANDRUM BERLIOZ, EPISCOPUM HACODATENSEM, QUINQUAGESIMUM
SACERDOTII SUI NATALEM CELEBRATURUM.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Parisiensem
Societatem ab sacris ad exteros Missionibus, inlustrium profecto
evangelicae doctrinae praeconum altricem - quorum bene multi et
martyrium fidei suae fecere et ad beatorum caelitum honores aut evecti
iam sunt aut evehendi in posterum videntur - , novimus tibi, alumno
suo, quinquagesimum sacerdotii natalem, quem proxime ages, omnibus
laetitiis esse gratulaturam. Quibus quidem communibus sodalium tuorum
officiis fieri nequaquam potest quin praeterea accedat gratulatio Nostra.
Etenim nemo unus iam nunc ignorat, quanto Nos studio flagremus christianae
veritatis humanitatis que latius inter ethnicas gentes proferendae:
quod idem efficit, ut generosos viros, nobilissima in hac elaborantes palaestra,
praecipua quadam caritate benevolentiae complectamur. At vero,
non tam re in universum inspecta, quam causa ipsius tua, paternas has