AAS 17 (1925), p. 537

tot irdustribus magistris, iisdemque ob plurima edita magnique momenti
volumina de animorum cultu egregie meritis, antehac floruerit hodieque
floreat, mirari non licet si clerici ac sacerdotes, e dioecesibus Galliae et vel
exterarum nationum istuc confluentes, tam solidam copiosamque rerum
cognitionem sibi comparaverunt, et tam recte iuvenes laici ad christianae
sapientiae principia et ad liberales artes conformati sunt. Unde factum
est - quod fieri necesse erat - ut clerus, quem vos excoluistis, ad alumnos
Seminariorum regundos atque erudiendos, itemque ad sacri ministerii exercitationem,
se multo paratiorem instructioremque contulerit, et laici homines
e palaestra ista ad docendum, ad ius dicendum petendumve, ad civilium
quorumlibet officiorum perfunctionem idonei probatique, cum decore
catholici nominis, accesserint et rehgionis causam, opportunitate data,
susceperint strenueque egerint. At ea quoque laus Athenaei vestri magistris
merito tribuitur, quod, hoc diuturno temporis spatio, nihil quicquam
aut docuerint aut typis exscripserint, quod catholicae doctrinae repugnaret
et in reprehensionem incurreret; iidem praeterea talem praestant abstinentiam
nobihtatemque animi, ut exigua admodum laboris sui mercede
contenti sint. Haec igitur tanta ab Athenaeo conlata in Ecclesiam et in
Galliam beneficia, tamque praeclara eorum, qui ibidem docuerunt vel
adhuc docent, promerita, quemadmodum Nosmet, Deo agentes gratias
vobisque omnibus gratulantes, recolimus, ita vos decet, per hanc quinquagesimi
natalis faustitatem, Lugduni commemorare sollemniter. Quae
quidem sollemnis commemoratio id quoque utilitatis latura est, ut fideles
regionum istarum intellegant, quam uberes ad hunc diem liberalitatem
suam consecuti sint fructus et quantum sibi, ut Athenaeum amplificetur
ac magis in dies floreat, supersit agendum. Coeptis interea vestris obsecundet
divinamque opem conciliet apostolica benedictio, quam, paternae
caritatis Nostrae testem, tibi, dilecte fili, et Athenaei doctoribus auditoribusque
peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xvi mensis octobris, anno
sacro MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

PIUS PP. XI

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.