AAS 17 (1925), p. 539
divina, diebus feriatis et Dominicis ac festivis, necnon Missae sacrae diebus
feriatis persolvuntur, uti solent mozetta super superpelliceo. Quando
autem in ecclesia metropolitana diebus Dominicis et festivis Missae sacrificio
assistunt vel ibidem officia divina persolvunt, adhibere solent cappam
super rochetto, tempore hiemali cappam cum armellino et insignibus
capitularibus.
« Hic modus inde ab immemorabili semper observatur et statutis capitularibus
cappae super rochetto usum praescribentibus indiscriminatim
tam canonicis capitularibus et dignitariis, qui Episcopi non sunt, quam
eis, qui auxiliares Episcopi existunt, permittitur.
« Rogo nunc, ut benigne respondeatur ad quaestiones:
« I. Pertinetne sanctio: « secus censeantur tanquam absentes » ad utrum-
« que, quod in canone 409, § 1 , adducitur, praescripti membrum, ita ut
«non tantum canonici vestem praescriptam in choro non deferentes, sed
« etiam Episcopi auxiliares, veste episcopali in choro non induti, censendi
« sint tanquam absentes? »
« II. Suntne praescripto statutorum capitularium supra adducto Epi-
« scopi auxiliares excusari a deferenda in choro veste episcopali ?
« III. Possuntne Episcopi auxiliares, qui in choro pro episcopali veste
« tantum capitulari utuntur, provocare ad immemorabilem consuetudi-
« nem in Capitulo observatam?
« IV. Potestne Episcopis auxiliaribus dum in choro Ecclesiae rnetro-
« politanae et non in sacello chorali in stallis assistunt, permitti usus cap-
« pae super rochetto, tempore hiemali cum armellino? »
Quum Pontificia Commissio pro authentica Codicis interpretatione,
Archiepiscopi Olomucensis litteras ad Sacram hanc Congregationem transmisisset,
de eorumdem dubiorum solutione in praesenti agendum est.
ANIMADVERSIONES. — Ad rectam vero dubiorum solutionem haec breviter
atque perspicue animadvertenda sunt:
1. Etiam ante Codicem praescriptum erat, ut capitulares in dignitate
episcopali constituti déferrent in choro vestem episcopalem. Unde S. R.
Congregationi sequens dubium propositum fuit: « Petro Francisco Episcopo
« Lacedemoniae suffraganeo et auxiliario Archiepiscopi Hispalensi demisse
« supplicante declarari: An ipsi, uti archidiacono et canonico ecclesiae metro-
« politanae Hispalensi, liceat ingredi chorum et capitulum cum superpel-
« liceo et habitu canonicali ». Et S. R. C. in Hispalen., 24 nov. 1703 respondit
: « Teneri incedere cum habitu episcopali » (Decreta auth., n. 2121).
2. Quinam vero sit habitus adhibendus ab Episcopo in choro, ipsa
S. R. C. declaravit in Mediolanen., 16 mart. 1833, ad 1 et 2, hisce verbis: