AAS 17 (1925), p. 548

Galliae, Hispaniae Insularumque adiacentium; in altero, ceteri Europae
Ordinarii; in tertio Ordinarii Americae universi.
Et ita per vices continuas singulis quae sequentur trienniis.
4. Relatio lingua latina conscribenda est, et ab ipso Ordinario subsignanda,
adiectis die, mense et anno quibus data fuerit.
5. In relatione danda, responderi debet accurate et plene ad singulas
quaestiones quae in formula ponuntur.
6. Si, durante triennio quod relationem sequetur, textus quidam praelectionum
cursus Philosophiae, Theologiae, S. Scripturae, Iuris Canonici,
mutetur, id statim ad Sacram hanc Congregationem referatur.
7. Praesenti decreto nihil derogatur de lege relationis super Seminario
S. Congregationi Concistoriali exhibendae, quum ad eamdem Sacram
Congregationem de statu dioecesis, ad normam, can. 340, debet referri.
Datum Romae e Secretaria Sacrae Congregationis de Seminariis et
studiorum universitatibus, die 2 februarii 1924.

C. CARD. BISLETI, Praefectus.
L. © S.
t Iacobus Sinibaldi, Ep. tit. Tiberien., Secretarius.

FORMULA SERVANDA IN RELATIONE DE STATU SEMINARII

Art. I. - De Seminarii constitutione et aedibus

1. Utrum dioecesi proprium sit Seminarium: (can. 1354 § 1) quando et
quo documento constitutum, an distinctum in maius et minus (can. 1354
§2), an saltem debitae cautelae adhibeantur ut aetate minores et maiores
seorsim instituantur, cum disciplina uniuscuiusque aetatis propria.
Si dioecesis Seminario careat, an servetur can. 1354 § 3.
2. Quae sit Seminarii fabrica, quot alumnos possit capere: an disciplinae
et valetudinis tuendae legibus respondeat.
3. Utrum adsit rusticationis domus, et ibi alumni saltem maxima ex
parte temporis maiores agant ferias.

Art. II. - De reditibus, expensis et oneribus

4. Quinam sint Seminarii annui reditus, sive certi sive incerti, et
quaenam expensae.
5. Si Seminarii reditus deficiant, an can. 1355, 1356, serventur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.