AAS 17 (1925), p. 561

Annus XVII - Vol. XVII 1 Decembris 1925 Num. U
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII FR XI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

AMAZONENSIS

DISMEMBRATIO ET ERECTIO PRAELATURAE « NULLIUS» DE LABREA

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Imperscrutabili Dei consilio ad Petri Cathedram, meritis licet imparibus,
evecti, Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, summopere
curavimus ut, quum aliqua regio, vel ob nimiam amplitudinem, vel ob
auctum christifidelium numerum, ab uno tantum Pastore regi nequeat,
novae constituerentur Ecclesiae, ut animarum cura, inter plures divisa
Pastores, facilius ac utilius exerceri posset.
Quum itaque Amazonensis dioecesis, in Brasiliana Republica, latissime
pateat et eius Episcopus rei sacrae procurandae, ob sacrorum administrorum
penuriam, impar omnino sit, ab eodem Episcopo postulatum fuit,
ut pars quaedam territorii a sua dioecesi distraheretur atque in Praelaturam
nullius erigeretur. Nos autem, considerantes id in bonum fidelium
eiusdem regionis cessurum, oblatis precibus annuendum censuimus.
Quamobrem, suffragante Nuntio Apostolico in Brasiliana Republica, de
consilio venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae
Congregationi Consistoriali praepositorum, suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit, vel sua interesse praesumant, consensu, Apostolicae potestatis
plenitudine, a dioecesi Amazonensi separamus territorii partem,

ACTA, Vol. XVII, n. 14. - 1-12-925. 37

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.