AAS 17 (1925), p. 565

atque utrumque territorium ita avulsum in Praelaturam, Portus Veteris
nuncupandam, erigimus atque constituimus, decernentes insimul ut haec
Praelatura, usque dum aliter de ea disponere visum fuerit, ad omnes iuris
effectus sit vere et proprie nullius dioecesis atque metropolitanae Ecclesiae
Belemensis de Para eiusque Archiepiscopo pro tempore, tamquam suffraganea
sit subiecta.
Huius autem Praelaturae fines constituentur iisdem finibus, quibus
memoratae paroeciae et civile municipium Sancti Antonii de Madeira ab
Amazonensi et Sancti Aloysii de Caceres dioecesibus separantur.
Sedem autem Praelaturae Portus Veteris in ipso oppido, a quo nomen
mutuatur, statuimus: et ecclesiam ibidem exstantem in praelatitiam constituimus,
ad instar episcopalis dignitatis, pro uno Praelato nullius dioecesis,
cum iuribus, officiis, mensa et Capitulo, honoribus et privilegiis
quibus similes Praelati et praelaturae Ecclesiae in Brasilia gaudent. Ut
vero Praelatus in suo territorio omnes sui muneris partes adamussim
explere valeat, simulque omnia munera obire quae Episcopi in suis dioecesibus,
statuimus ut Praelatus idem charactere ac dignitate episcopali
exornatus sit; eidem idcirco, simul cum Praelatura, titulus episcopalis
ex praescripto Nostri et Successorum Nostrorum erit necessario conferendus,
ideoque in suo territorio eamdem tum ordinis, tum iurisdictionis exercebit
potestatem, quam Episcopi in propriis dioecesibus, quorum etiam
legibus et officiis Praelatus adstringetur.
Praeterea quae in Apostolicis sub plumbo Litteris diei vigesimae septimae
aprilis anni millesimi octingentesimi nonagesimi secundi, quarum
initium Ad universas orbis ecclesias, constituenda disponuntur de novarum
dioecesium in Brasiliana Bepublica honoribus, privilegiis et indultis, de
novorum Episcoporum potestate et attributionibus, de Capituli institutione
ac Seminarii regimine et administratione, de ipsorum denique christifidelium
et clericorum iuribus et muniis, de documentorum traditione,
aliisque id genus, omnia, congrua congruis referendo, religiose, sarctis
tectis dispositionibus Codicis iuris canonici et decretis Concilii Plenarii
Americae Latinae, quoad novam Praelaturam, erunt servanda.
In dotem autem ipsius Praelaturae assignamus et attribuimus bona,
si quae sint, et reditus ecclesiae in Praelatitiam erigendae; item oblationes,
subsidia et dona quaecumque, quae titulo gratuito ad hoc conferuntur.
Statuimus demum ut iuxta ea, quae in praefato Concilio plenario Americae
Latinae, Bomae anno millesimo octingentesimo nonagésimo nono cele
brato, decreta sunt, etiam ab hac neo-erecta Praelatura nullius, eiusque
sumptibus, bini delecti iuvenes ad Collegium Pium Latinum Amerieanum
de Urbe, non intermissa vice, mittantur, in quo in spem Ecclesiae instituan-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.