AAS 17 (1925), p. 57

Ahaus XVII - Vol. XVII 3Februarii 1925 Num.3
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAUSANNENSIS

DE ASSIGNATIONE TITULI FRIBURGENSIS AB EPISCOPO LAUSANNENSI-GENE-

VENSI ASSUMENDI DEQUE ERECTIONE CAPITULI CATHEDRALIS DIOECESIS

LAUSANNENSIS, GENEVENSIS ET FRIBURGENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sollicitudo omnium Ecclesiarum Eomano Pontifici divinitus commissa
eo quoque vertit, ut quae peculiari temporum ratione statuta fuere, eadem,
immutatis adiunctis, aptius ordinentur, prout Christi fidelium bonum
exigere aut suadere apprime videatur.
Iamvero in civitate Friburgensi, quae eiusdem nominis Reipublicae
et circumscriptionis - vulgo Cantone - caput est, ad praesentem usque diem
specialis quaedam rei ecclesiasticae ordinatio exstat, quae horum temporum
condicionibus non ita respondet ut ab initio respondebat, eamque
melius ordinari animarum bonum requirit; ea etiam de causa ut res
publica melius ordinetur et dioecesis Antistes, qui fere tribus abhinc saeculis
stabilem commorationem Friburgi ducit, propria ecclesia et Capitulo
cathedrali non careat. Quae'quidem omnia honori quoque erunt
eidem Friburgensi civitati, quae fideliter semper catholicae Ecclesiae adhaesit
et Romanum Pontificem summa reverentia prosecuta est.
Quapropter, Nos, auditis iis quorum interest, votoque praehabito dilectorum
filiorum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacris Congregationibus
Consistoriali et a Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositi

ACTA, Vol. XVII, n. 3. — 3-2-925. 5

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.