AAS 17 (1925), p. 59

publicae Friburgensi benevolentiae suae signum tribuat, eidem concedit
privilegium praesentandi, eo qui sequitur modo, canonicos praebendatos,
ea tamen conditione, ut ipsa Respublica pergat, sicut hucusque egit,
occurrere expensis pro manutentione cathedralis ecclesiae S. Nicolai, et
contribuere pro expensis divini cultus in civitate Friburgensi. Hinc Episcopus,
audito Collegio a 8. Nicolao, tres designabit candidatos pro unaquaque
praebenda canonicali vacante. Ex his Gubernium seleget unum, quem Episcopo
praesentabit pro canonica institutione. Quoad Dignitates, eadem
quoque norma servetur, hoc tamen discrimine, ut Episcopus antequam
ternani designet, integrum Capitulum audiat. Praesentatione a Gubernio
facta, Episcopus praesentatum Sanctae Sedi indicabit, ut canonicam institutionem
accipiat.
X. Canonici extraresidentiales libere ab Episcopo nominentur, audito
prius integro Capitulo cathedrali, a qua tamen obligatione prima vice
eximitur.
XI. Ad paroeciam S. Mcolai conferendam Sancta Sedes tolerabit, ut ille
civitatis ordo, seu classis, quae vulgo bourgeoisie audit, curatum eligat
inter tres candidatos, quos Episcopus, audito Collegio S. Nicolai, designaverit,
sive e gremio eiusdem Collegii, sive etiam extra. In electione respectiva
ius ferendi suffragium pertinebit ad eos tantum viros bourgeois, qui in territorio
civitatis Friburgensis resident, quique ab ecclesiastica auctoritate
uti catholici recogniti sint. Ad id, civitas singulis vicibus elenchum electorum
episcopali Curiae revisendum et adprobandum exhibebit. Ante
vero electionem religiosa functio habeatur, qua durante ecclesiasticus vir ab
Ordinario selectus electores moneat de gravi, quo adstringuntur, conscientiae
onere illum eligendi, quem inter designatos dignissimum coram
Domino reputaverint.
Nullum ac irritum erit suffragium datum alicui nomini, quod in terna
ab Episcopo determinata haud inveniatur.
Electione rite peracta, is proclametur electus, qui suffragiorum partem
absolute maiorem, respectu numero suffragia actu ferentium, retulerit.
Quod si post tria scrutinia nemo ex candidatis partem absolute maiorem
suffragiorum obtinuerit, electio seu nominatio ea vice Episcopo devolvatur.
XII. Electus, postquam confirmatus, examinatus, approbatus et institutus
uti parochus fuerit ab Episcopo, ipso facto et Canonicus esto, si
iam non sit.
XIII. Reliquis paroeciis, sive incorporatis, sive non, quum Capitulum
collegiale S. Nicolai iuri, quod hactenus exercuit", nominandi earumdem
rectores libere renuntiaverit, Episcopus per liberam collationem ad
formam iuris provideat. Ad moderandas autem quaestiones ad admini-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.