AAS 17 (1925), p. 604

coepti sunt sacris ritibus Martyres commemorari, ut sollemnitates
martyrum - teste Augustino - exhortationes essent martyriorum;1
qui autem sanctis Confessoribus, Virginibus ac Viduis delati postea \
sunt liturgici honores, ad exacuenda in christifidelibus virtutum
studia, vel quietis temporibus necessaria, mirifice ii valuerunt.
At potissimum quae in Beatissimae Virginis honorem institutae
sunt festorum celebritates, effecere illae quidem, ut populus christianus
non modo Dei Genetricem, praesentissimamque Patronam,
religiosius coleret, sed etiam Matrem sibi a Redemptore quasi
testamento relictam amaret ardentius. In beneficiis vero a publico
legitimoque Deiparae et sanctorum caelitum cultu profectis non
postremo illud loco numerandum, quod haeresum errorumque
luem Ecclesia a se nuUo non tempore depulit invicta. Atque hoc
in genere Dei providentissimi consilium admiremur, qui, cum ex
ipso malo bonum elicere soleat, passus identidem est aut fidem
pietatemque popularium remittere aut falsas doctrinas veritati
catholicae insidiari, eo tamen exitu, ut haec novo quodam splendore
colluceret, illa autem e veterno experrecta ad maiora ac sanctiora
contenderet. Nec dissimilem profecto duxere ortum nec fructus
peperere dissimiles quae in annuum liturgiae cursum recepta
sunt, minus remotis aetatibus, sollemnia: ut, cum Augusti Sacramenti
reverentia et cultus deferbuisset, institutum Corporis Christi
festum, ita peragendum, ut magnificus pomparum apparatus
et supplicationes in octo dies productae populos ad Dominum
publice adorandum revocarent; ut Sacratissimi Cordis Iesu celebritas
tum inducta, cum, lansenistarum tristitia ac morosa severitate
debilitati atque abiecti,- animi hominum frigerent penitus et
a Dei caritate fiduciaque salutis absterrerentur.
Iam si Christum Regem ab universitate catholici nominis coli
iusserimus, eo ipso et horum temporum necessitati prospectari et
pesti, quae societatem hominum infecit, praecipuum quoddam
remedium adhibituri sumus. Pestem dicimus aetatis nostrae laicismum,
quem vocant, eiusdemque errores et nefarios conatus:

1 Sermo 47, De Sanctis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.