AAS 17 (1925), p. 606
At si quidem fideles vulgo intellegant, sibi sub signis Christi Begis
et fortiter et perpetuo militandum esse, iam, concepto apostolatus
igne, abalienatos rudesve animos Domino suo reconciliare studeant
eiusque iura tueri incolumia nitantur.
Atque praeterea nonne publicae eiusmodi defectioni, quam
laicismus cum tanto societatis detrimento genuit, accusandae
et aliquo pacto resarciendae celebrata ubique gentium quotannis
Christi Eegis sollemnia summopere conducere videntur? Etenim
quo indigniore suavissimum Eedemptoris nostri nomen in conventibus
inter nationes habendis et in Curiis silentio premitur,
eo altius illud conclamati et regiae Christi dignitatis potestatisque
iura latius affirmari oportet.
Quid quod ad hanc diei festi celebritatem instituendam, inde
ab exeunte superiore saeculo, viam feliciter egregieque munitam
esse conspicimus? Nemo enim ignorat, quam sapienter luculenterque
is vindicatus sit cultus plurimis, qua late orbis terrarum
patet, editis magna linguarum varietate libris; itemque Christi
principatum et imperium pia illa agnitum esse consuetudine
inducta, ut paene innumerabiles familiae se Sacratissimo Cordi
Iesu dedicarent ac dederent. Verum non modo familiae id prestiterej,
sed civitates quoque et regna: immo ipsa universitas
generis humani, Leone XIII auctore ac duce, eidem divino Cordi,
Anno Sancto millesimo nongentesimo vertente, consecrata auspicato
est. Neque illud silentio praetereundum, regiae huic Christi
in consortionem humanam potestati sollemniter affirmandae
mirum in modum profuisse frequentissimos Eucharisticos Conventus
aetate nostra cogi solitos, eo nimirum spectantes, ut
vel singularum dioecesium et regionum et nationum vel universi
orbis populi, ad Christum Eegem sub Eucharisticis velis
delitescentem venerandum colendumque convocati, per habitas
in coetibus inque templis contiones, per communem Augusti
Sacramenti publice propositi adorationem, per magnificas pompas,
Christum sibi Eegem divinitus datum consalutent. Iure
meritoque dixeris, christianam plebem, divino quodam instinctu
actam, Iesum illum, quem impii homines, in sua cum venisset,