AAS 17 (1925), p. 608

lorwm immortali ampliorem exhibere grati animi Nostri significationem
— in quo gratas quoque totius catholici orbis voluntates
interpretamur — ob beneficia tempore hoc sacro in Nos, in
Ecclesiam universumque catholicum nomen collata.
Neque est cur vos, Venerabiles Fratres, diu multumque doceamus,
qua de causa festum Christi Eegis ab reliquis illis distinctum
agi decreverimus, in quibus quaedam inesset regiae ipsius dignitatis
et significatio et celebratio. Unum enim animadvertere sufficit,
quod, quamquam in omnibus Domini nostri festis materiale
obiectum, ut aiunt, Christus est, obiectum tamen formale a regia
Christi potestate ac nomine omnino secernitur. In diem vero
dominicum idcirco indiximus, ut divino Regi non modo clerus
litando ac psallendo officia praestaret sua, sed etiam populus,
ab usitatis occupationibus vacuus, in spiritu sanctae laetitiae,
obedientiae servitutisque suae praeclarum Christo testimonium
daret. Visus autem est ad celebrationem longe aptior, quam
reliqui, postremus mensis Octobris dominicus dies, quo fere
cursus anni liturgici clauditur; ita enim fit, ut vitae Iesu Christi
mysteria ante per annum commemorata sacris Christi Regio
sollemnibus veluti absolvantur et cumulentur, et, ante quam
Omnium Sanctorum gloriam celebremus, Illius praedicetur efferaturque
gloria, qui in omnibus Sanctis et electis triumphat«
Itaque hoc vestrum, Venerabiles Fratres, esto munus, vestrae
hae partes sunto, ut annuae celebritati praemittendas curetis,
statis diebus, ad populum e singulis paroeciis contiones, quibus
is de rei natura, significatione et momento accurate monitus
atque eruditus, sic vitam instituat ac componat, ut iis digna
sit, qui divini Regis imperio fideliter studioseque obsequuntur.

Placet interea vobis, Venerabiles Fratres, in extremis hisce
Litteris breviter declarare, quas demum publico ex hoc Christi
Regis cultu utilitates, cum in Ecclesiae et civilis societatis, tum
in singulorum fidelium bonum, Nobis spondeamus ac polliceamur.
Hisce profecto honoribus dominico principatui deferendis in
memoriam hominum redigi necesse est, Ecclesiam, utpote quae a

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.