AAS 18 (1926), p. 304
illae maxime Nobis cordi sunt quae extremas orbis partes incolunt, in primisque
ad istam regionem oculos animumque Nostrum in dies sollicitiorem
convertimus. Etenim ingens illa hominum multitudo, qui per istam
tam dissitam tamque immensam regionem vitam agunt, ii quidem, et
ob animi laudes et ob innatam probitatem, non modo ad perfectiorem
vitae cultum pervenere, sed etiam bonam certamque spem non semel attulerunt,
se Evangelii praeconibus in disciplinam libenter tradituros. Cuius
quidem tam laeti eventi exspectationem res miriñce comprobavit; in praesenti
enim vos, venerabiles fratres ac dilecti filii, magno gaudio laetitiaque
summa afiicimini, cum vos fidelibus plurimis undique circumsaeptos
videatis, quorum non pauci aut parentibus gloriantur pro Christo caesis,
aut ipsimet « digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati » (Act.
Apost., v, 41). Sanctissimum tamen Missionalium opus istic uberius proveheretur
si vana illa fallaxque exstirparetur opinio, quae longe lateque
in dies percrebrescit, quaeque in istorum hominum, praesertim iuvenum,
animis -—ut sunt plerumque rudes atque ignari — radices penitus
agit, Ecclesiae nempe Catholicae eiusque Missionalium operam non ad ea
dumtaxat spectare quae Religionis sunt, sed publicis studiis consiliisque
exterarum gentium servire, atque idcirco obstare quominus populi a se
evangelica doctrina collustrati vel sui iuris fiant vel ea, quae sunt suae
nationis postulata, libere vindicent. Quo in genere non est dubitandum quin
publicarum rerum vicissitudines et inflanimatum concitatumque nationis
partiumve studium, quod raro ab intemperantia disiungitur, interdum ad
errorem huiusmodi disseminandum, tam exitialem Ecclesiaeque iniuriosum,
ut ex ratione ipsa atque experientia constat, satis valuerint. Ex quo
quidem exitiali errore cum in populorum ac principum suspicionem Ecclesia
cadat ac vocetur, quasi insidias eorum iuribus struat, miserrime evenit
ut animi a catholica fide abalienentur. At profecto vel unum Ecclesiae
« catholicae », idest « universalis », nomen ostendit, ipsam ad Omnes gentes
pertinere universosque populos complecti, nullamque in ea, ex divina Christi
Conditoris voluntate, esse posse stirpis vel generis distinctionem. «Ubi
non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbaras et Scytha
servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus» {Ad Col., III, 11). Omnes
enim homines fratres sunt: « Omnes vos fratres estis », quippe qui ex uno
eodemque Patre sint progeniti: «Unus est enim Pater vester qui in caelis est »
(Matth., XXÏÏI, 8-9); et salutaris Redemptionis fructus omnibus omnino offertur,
quo ius ad aeternam beatitatem consequendam acquiritur: « heredes
quidem Dei, coheredes autem Christi » (Ad Rom., VIII, 17). Quapropter evangelicam
doctrinam omnibus gentibus praedicari oportet, praecipiente Christo:
«Praedicate Evangelium omni creaturae » (Matth., x v, 15). Missionales