AAS 18 (1926), p. 36

. SABINENSIS ET MANDELENSIS

UNIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

.AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Suburbicariae Sabinae dioecesis fines, qui ob quamdam controversiam
sub saeculi decimi initium oppugnabantur, anno nongentesimo quadragesimo
quinto per Apostolicas Litteras ad Episcopum Ioannem directas,
quasque historicus Sperandius ex integro refert, definiti ad unguem fuerunt,
neque deinde deminutionem sunt passi, sed substantialiter sarti tectique
servati semper sunt, usquedum fel. rec. Gregorius Papa decimus sextus,
Praedecessor Noster, per Apostolicas Litteras Studium, quo impense afficimur,
diei vigesimae tertiae mensis novembris anni Domini millesimi
octingentesimi quadragesimi primi, Mandelensem dioecesim erexit. Per eas
partem mediam Suburbicariae dioecesis Sabinae abstraxit, et, adiunctis
in altae Sabinae montibus septem aliis paroeciis, antiquae Abbatiae
Ssmi Salvatoris olim obnoxiis, novam illam dioecesim erexit. Cuius rei
assignabatur causa longitudo et asperitas viarum, quae tunc temporis
habebatur. Ita vero Sabinensis dioecesis in duas partes, alteram prope
Urbem, alteram trans dioecesim Mandelensem, divisa fuit.
Nostris vero diebus, multiplicatis et facilioribus redditis itineribus, cum
causa potissima divisionis cessasset, et, vacata dioecesi Mandelensi, per
translationem venerabilis fratris Aloisii Ferretti ad cathedrales Ecclesias
Maceratensem et Tolentinam, de consilio venerabilium fratrum Nostrorum
S. B. E. Cardinalium Sacrae Congregationis Consistorialis, censuimus expedire
et decrevimus curam atque administrationem huius Mandelensis
dioecesis committere venerabili fratri Suburbicario Episcopo Sabinensi,
quod per decretum Sacrae Congregationis Consistorialis perfecimus.
Rebus autem ita ordinatis cito constitit partem illam Mandelensis
dioecesis, in alta Sabina positam, et Abbatiae SSmi Salvatoris olim propriam,
in medio dioecesis Reatinae manere. Quapropter, rogante hodierno
Cardinali Episcopo Sabinensi et consentiente hodierno Episcopo Reatino,
Nos, Litteris hac ipsa die datis, incipientibus In altis Sabinae montibus,
septem illas paroecias cum Abbatia Ssmi Salvatoris dioecesi Reatinae concessimus
et adiunximus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.