AAS 18 (1926), p. 498

possidendi, et per sententiam Summi Pontificis resoluta in favorem Franciscalis
-Familiae et provinciae, eaedem exuviae die 27 octobris in pervigilio
Ss. Apostolorum Simonis et Iudae, anno 1511 restitutae sunt monasterio
et ecclesiae Ssmae Conceptionis. Causa Beatificationis et Canonizationis
Ven. Dei Famulae Beatricis de Silva ante annum 1600 introducta,
praecognita fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum in genere, ob
publicas privatasque vicissitudines et temporum iniuriam exstitit suspensa
et quasi derelicta usque ad haec tempora, quando eius actores et moniales
Conceptionistae, appropinquante anno quinto saeculari a pretiosa morte
Venerabilis Fundatricis, ipsius causam resumere voluerunt per viam cultus
seu casus excepti. Quare in ecclesiastica Curia Toletana anno 19.10, auctoritate
Ordinaria institutus fuit super huiusmodi Causa Processus Informativus
cum subsequenti sententia iudicis ab Archiepiscopo Toletano delegati;
idemque absolutus, iuxta veterem iuris ordinem, ad sacram Eituum Congregationem
transmissus est; Quum tamen posteriora S. R. C. decreta
anno 1912 et 1913 et Codex iur. can., lib. IV, tit. XXV, in Causis Servorum
Dèi procedentibus per viam cultus et casus excepti a decretis Urbanianis,
novam Iuridicam formam et praxim induxissent, huius causae postulatore
enixe rogante summus Pontifex Benedictus XV, fel. rec. per decretum
S. C. die 16 iunii 1920 benigne indulsit, ut in praesenti causa de publici
cultus confirmatione ageretur iuxta legem et praxim quae vigebant ante
novissima decreta et canones. Itaque actis plene planeque concinnatis et
deductis, instante Emo P. Antonio Santarelli, Ordinis Fratrum Minorum
et huius Causae Postulatore, attentisque litteris postulatoriis quorundam
Emorum S. E. E. Cardinalium, Illmi Nuntii Apostolici in Hispania, vota
precesque suae Maiestatis Alphonsi XIII Hispaniae Regis, de speciali
mandato, depromentis, et Rmorum Archiepiscoporum et Episcoporum,
necnon plurium Capitulorum, atque Ordinum religiosorum, potissimum
Monialium Conceptionista-rum in variis monasteriis et regionibus degentium,
praeeuntibus respectivis abbatissis nominatim Sor. Maria Symphorosa
a Nativitate, abbatissa Toletanae domus principis, Emus P. D. Antonius
Vico Episcopus Portuen. et S. Rufinae, eiusdem Causae Ponens seu
Relator, in ordinariis sacrorum rituum Congregationis comitiis subsignata
die ad Vaticanas aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit:
« An sententia lata a Iudice delegato ab Emo Archiepiscopo Toletano
super cultu ab immemorabili tempore praestito Servae Dei Beatrici de Silva
seu super casu excepto a decretis sa. me. Urbani Papae VIII, sit confirmanda
in casu et ad effectum de quo agitur? » Et Emi ac Rmi Patres
sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis,
audito voce et scripto R. P. D. Carolo Salotti, Fidei Promotore generali,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.