AAS 18 (1926), p. 524

pKssimis dioecesibus episcopalis perfunctio muneris; ambo autem
ob spectatam suam in Nos atque in banc Apostolicam Sedem
observantiam Nobis probantur, dignique habentur quos sacrae
purpurae honore decoremus. Hi sunt:

LAURENTIUS LAURI, Archiepiscopus tit. Ephesinus, Nuntius
Apostolicus in Polonia;

IOSEPH GAMBA, Archiepiscopus Taurinensis.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. E. E.
Cardinales

Ex ORDINE PRESBYTERORUM

LAURENTIUM LAURI,

IOSEPHUM GAMBA.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis
et opportunis. In nomine Pa £g tris et Fi £g Iii et Spiritus £g
Sancti. Amen.
Restat ut episcoporum ordinem suppleamus.

II. - PROVISIO ECCLESIARUM

Heic véro sequentes proposuit Ecclesias:

Metropolitanae Ecclesiae Burgensi praefecit R. P. D. Petrum öegura
y Saenz, hactenus Cauriensem Episcopum.

Cathedralibus invicem perpetuo unitis Ecclesiis Savonensi et Naulensi,
R. P. D. Paschalem Righetti, hactenus Episcopum Forosemproniensem.

Cathedralibus invicem perpetuo unitis lEcclesiis Auximanae et Cingulanae,
R. P. D. Monaldutium Leopardi, hactenus Episcopum titularem
Leptitanum.

Cathedrali Ecclesiae Guayaquilensi, R. P. D. Carolum M. De la Torre,
hactenus Episcopum Bolivarensem.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.