AAS 18 (1926), p. 530

Decreti sapientiae Summi Pontificis relinqui. Quod autem spectat ad
ephemerides L'Action Française, Revue bimensuelle Emi Patres idem statuendum
esse censuerunt de istis ac de operibus D. Maurras ».
III. Die autem 29 Ianuarii, anno 1914: « P. Secretarius in Audientia
SSmi de omnibus retulit quae in novissima Congregatione acta sunt. Summus
Pontifex statim loqui coepit de L'Action Française et de operibus
D. Maurras, narrans a multis Se accepisse libellos quibus postulent ne
haec opera a S. Congregatione prohiberi sinat: haec tamen opera esse prohibita
et ex nunc prout in S. Congregatione proscripta fuerunt pro talibus
habenda esse, Sibi tamen servato iure indicandi momentum quo Decretum
publicandum erit; quod si nova occasio ita agendi offerretur, Decretum
quo illae ephemerides atque libri prohibeantur, tamquam hodie emanatum
promulgabitur».
IV. Die 14 Aprilis, anno 1915: « Summus Pontifex [Benedictus XV f. r.]
P. Secretarium de libris Caroli Maurras et de ephemeridibus L'Action
Française interrogavit. P. Secretarius Sanctitati Suae per ordinem omnia
narravit quae in hac causa a S. Congregatione gesta sunt et quomodo
Eius praedecessor Pius Pp. X s. m. proscriptionem, ab Emis Patribus
pronuntiatam, ratam habuerit atque adprobaverit, ast publicationem
Decreti in aliud tempus magis propitium distulerit. Quibus auditis Sanctitas
Sua declaravit hoc tempus nondum venisse, cum, bello adhuc perdurante,
passiones politicae aequum iudicium de tali actu Sanctae Sedis
haud admittant ».
Quibus omnibus a me infrascripto, Adsessore S. pfficii, SSmo D. "N.
diligenter relatis, Sanctitas Sua iam opportunum duxit hoc Decretum
Pii Pp. X publicari et promulgari, atque ut publici iuris reapse fieret decrevit,
sub die quidem praescripto ab eodem Decessore Suo f. r. Pio X.
Attentis autem quae, his praesertim diebus, a diario eiusdem inscriptionis,
L'Action Française, nominatim vero a Carolo Maurras et a Leone
Daudet, edita ac pervulgata sunt, quaeque contra Sedem Apostolicam
ipsumque Eomanum Pontificem scripta esse nemo sensatus non videt,
SSmus D. N. damnationem a Decessore Suo datam confirmavit atque
extendit ad praedictum diarium L'Action Française prout in praesens
editur, ita quidem ut tamquam proscriptum atque damnatum habeatur
atque in Indicem librorum prohibitorum inseratur, absque praeiudicio
ulteriorum inquisitionum et damnationum in libros utriusque auctoris.
Datum Eomae, ex Aedibus S. Officii, die 29 Decembris 1926.

De mandato Sanctissimi
N. Canali, Adsessor.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.