AAS 18 (1926), p. 86

LITTERAE APOSTOLICAE

I

»
EVECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE UCAYALI IN PERUVIA IN VICARIA-

TUM APOSTOLICUM.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Supremi apostolatus officium divinitus
gerentes, ex hac Divi Petri Cathedra, sublimi tanquam e specula, in omnes
orbis catholici regiones vel longo terrarum marisque tractu seiunctas, oculos
mentis Nostrae convertimus et quae ibidem rei sacrae procurationi
melius gerendae conducant, sollicito ac paterno studio decernere maturamus.
Iam vero cum praefectura apostolica de Ucayali, quae prima inter
ceteras missiones Peruvianas erecta fuit, assidua praesertim ope Missionariorum
Ordinis Fratrum Minorum insigne ceperit incrementum, adeo ut
opportunum videatur eandem praefecturam ad gradum Vicariatus Apostolici
promovere, Nos, collatis consiliis cum VV. FF. NN. Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, quae infra
scripta sunt statuenda censuimus. Nimirum, motu proprio atque ex certa
scientia et matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine,
praesentium tenore, praefecturam apostolicam de Ucayali in
Peruvia, eisdem nomine et confiniis servatis, Vicariatum Apostolicum edicimus
atque instituimus.
Haec volumus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque
efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt,
nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv
mensis iulii anno MDCCCCXXV, Pontificatus Nostri quarto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.