AAS 19 (1927), p. 103
veste indutam honéstasqtie cönversationes frequehtantem voluerunt.
Aegre hoc tulit puella, maiorum tamen desiderio et voluntati paruit.
Videns autem se paulatim saeculi pompis et oblectarnentis aliquanto
indulgere et profanum pulverem a mundo contrahere, caelesti Patri et
divinae Matri recursum habuit et omni spe totoque corde confisa, assidua
prece opportunum tanti Patris et tantae Matris imploravit atque obtinuit
auxilium. Duodennis per biennium passa est fortique animo sustinuit
ásperas intimasque luctationes et voces, alias ad asceterium, alias
ad connubium impellentes, in qua spiritus et carnis contentione, illa
sententia relevata est quod « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum
». Duo quoque pii ac docti sacerdotes, conscientiae moderatores, unus
ex Ordine Sancti Francisci, alter e Societate Iesu praesto illi fuerunt, quorum
monitis et consiliis ipsa obtemperans, adiuvante Dei gratia, et Deipara
Virgine protegente, ab illo interiore certamine libera et victrix
evasit. Insuper noctu dum in domestico sacello ferventius oraret coram
imagine Iesu Christi cruci afiixi, sibi visum est audire eam ter dicentem:
« Esto monialis »: quibus arcanis vocibus Maria statim acquievit et pretiosis
vestibus depositis humiliores induit et cilicio se cinxit. Interea avunculis
defunctis, adolescentula trilustris in potestatem patrui devenit, cui
mentem suam aperuit, eoque annuente et favente divitias suas propina
quis pauperibus distribuit, praeter quinque millia ducata in dotem monasticam
sibi constitutam. Post breves moras, consulente suo moderatore
P. Antonio de Castro S. I. et accedente beneplacito S. Teresiae, matris
et institutricis Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, quae per epistolam
exquisita, scripto responderá!: « Inter suas libentissime eam se esse
accepturam Toleti, illuc igitur ipsa protinus se conferret »; hunc Ordinem
elegit atque ingredi statuit. Revera summo gaudio et magna voluntate
quatuor diebus ante festum solemne Assumptionis B. M. V. comitantibus
patruo et P. Antonio de Castro Toletum pervenit, ubi in monasterio
S. Ioseph, eodem mense Augusto et anno 1577 religiosum habitum
suscepit et tyrocinium inivit, monialibus bene accepta et cooptata utpote
illa quae a sancta matre Teresia eisdem fuerat per epistolam commendata.
In novo religióso statu Dei Famula graves infirmitates et, diabolo
excitante, plures tentationes sustinere debuit; sed Iesu et Mariae auxilio
atque ipsius S. Teresiae consilio vicit et triumphavit. Tyrocinio laudabiliter
iam expleto, atque mentis et corporis sanitate gaudens, ad solemnem
votorum professionem in manus priorissae Annae ab Angelis rite admissa,
fuit die 8 Septembris Soror Maria a Iesu; non sine caelesti beneplacito*
uti fertur. Paucos post dies S. Teresia, quae Mariam a Iesu tantum per
mutuas litteras alloquebatur et audiebat sed nunquam viderat, Toletum