AAS 19 (1927), p. 173
provinciam constitueretur et Florianopolis, eiusdem Status urbs princeps,
novae provinciae metrópolis fieret, supplices Nobis preces ad utramque
gratiam obtinendam porrectae sunt.
Quapropter de consilio dilectarum filiorum Nostrorum S. E. E. Cardinalium,
negotiis consistorialibus praepositorum et suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit, vel sua interesse praesumant, consensu, et prae
oculis habentes quae in Apostolicis sub plumbo Litteris Ad universas
orbis Ecclesias, die vigesima septima mensis Aprilis, anno Domini millesimo
octingentesimo nonagésimo secundo datis, Sanctae Sedi hac de re
sunt reservata, Apostolicae potestatis plenitudine quae sequuntur perpetuum
in modum decernere statuimus. Imprimis Florianopolitanam dioecesim,
ut nunc exstat, a metropolitico iure archidioecesis Portalegrensis
in Brasilia, cui tamquam suffraganea ipsa hucusque subiecta est, distrahimus
et eximimus eamdemque distractam et exemptam declaramus.
Dein universum eiusdem dioecesis territorium in tres distinctas partes
dividimus, in quarum una ipsam dioecesim Florianopolitanam circumscribimus
et coarctamus, in Metropolitanam sedem, uti inferius, constituendam.
In ceteris vero duabus partibus duas alias dioeceses ex novo
erigimus, quarum una ab urbe Joinville « Joinvillensis », altera ab urbe
Lag es «Lagensis» nuncupabatur. Quarum autem fines iidem erunt ac fines
paroeciarum quae ipsis, ut infra, assignantur ac attribuuntur.
Dioecesis nempe Florianopolitana limitibus circumscripta remanet ad
quinquaginta dumtaxat paroecias, e quibus constant duodeviginti civilia
municipia quae vulgo nuncupantur: Florianopolis, Araranguá, Urussangd,
Jaguaruna, Tubar do, Orleans, Laguna, Imaruhy, Garopaba, Palhoça, Sâo
José, Biguassú, Tijucas, Nova Trento, Brusque, Porto Bello, Camboriu,
Itajahy.
Nova dioecesis Joinvillensis duodeviginti constituetur paroeciis intra
ambitum contentis horumce octo civilium municipiorum, quae sic appellantur:
Joinville, Sâo Francisco, Paraty, Blumenau, Campo Alegre, Sâo
Bénto, M afra, Itayopolis.
Altera nova dioecesis Lagensis complectetur sex paroecias in octo
etiam civilibus municipiis sitas, quibus haec nomina sunt: Lages, Sâo
Joaquim, Curitybanos, Campos Novos, CanoinJias, Porto- Uniâo, Cruzeiro,
Chapecó.
Praeterea sedem et cathedram dioecesium Joinvillensis, et Lagensis
respective in civitatibus vulgo Joinville et Lages e quibus illae nomen
mutuantur, perpetuo constituimus, quas idcirco ad civitatum episcopalium
fastigium evehimus una cum omnibus iuribus ac privilegiis quibus ceterae
civitates episcopales in America Latina fruuntur et gaudent.