AAS 19 (1927), p. 182

tetur et Christum Regem, unam salutis spem, quem quidem Patrona sanctissima
usque ad effusionem sanguinis confessa est, impensiore amore
in posterum idem adorare et colere instituat. Interea Deum precantes ut
optatum exitum res habeat, in caelestium munerum auspicium itemque in
voluntatis Nostrae testimonium, tibi, dilecte fili Noster, Syracusanorum
Archiepiscopo tam industrio, iisque omnibus qui sacris caeremoniis intererunt
apostolicam benedictionem effuso animo impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxvi mensis Decembris
anno MDCCCCXXVI, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. XI

II

AD E.MUM P. D. ALFONSUM M. TIT. S. M. ANGELORUM IN THERMIS, S. R. E.

PRESB. CARD. MISTRANGELO, ARCHIEPISCOPUM FLORENTINORUM, OB

QUINQUAGESIMUM NATALEM SACERDOTII EIUS.

PIUS PP. XI

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — In festo
S. Ioseph, Deiparae Sponsi castissimi, quod apprppinquat, feliciter sane
annus explebitur quinquagesimus ex quo primum tu sacrum fecisti. Ut
Nobis allatum est, certe pro tua modestia maluisses commemoratione^
huiusmodi, quae fausta in primis haberi solet, privatim agere ut, meditationi
¿aeternarum rerum pie vacans, grates in silentio de acceptis beneficiis
propitio Deo persolveres; sed clerus populosque tuus, qua est erga te pietate,
omnino quidem exoptat ut publice sollemniterque hic eventus celebretur.
Utrumque laude profecto dignum est; et quod ipse de te tam demisse
sentías et quod grex tuus universus te, ob merita, tanto amore colat atque
observet. Nos vero, qui paterno admodum animo te prosequimur, equidem
benevolentiam tibi Nostram in occasione tam praeclara testatam volumus;
idque libenter facimus, omnipotentem Deum una cum tuis omnibus precando
ut et te quam diutissime, ad Ecclesiae istius bonum, benigne sospitet
et pastoralem tuam diligentiam ubertate fructuum fecundare pergat.
Scimus enim quo tu caleas studio in tanta sanctorum operum varietate
provehenda: quae quidem cum in aliis litteris haud ita pridem datis, anno
scilicet exeunte, archiepiscopatus tui quinto et vicesimo, nominatim iam
recoluerimus, id addere hic placet te iuvenili sane animo atque alacritate,
quamvis aetate provectum, adlaborare ut adulescentes, ii praesertim quos
in Seminariis ad munia sacra instruendos curas, rite quidem pieque insti-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.