AAS 19 (1927), p. 254

SACKA CONGREGATIO EITUUM

i

HIEROSOLYMITANA

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI MARIAE A IESU CRUCIFIXO

SORORIS PROFESSAE ORDINIS CARMELITARUM EXCALCEATORUM.

SUPER DUBIO

An signanda sit Commissio introductionis Causae in casu et ad effectum de
quo agitur?

In oppido Abellenensi, Ptolemaiden. Melchitarum dioecesis in Galilaea,
prope Nazareth, ex honestis piisque coniugibus Georgio Baouardy et Maria
Cahyn, die 5 Decembris anni 1846 ortum duxit, postrema ex tredecim
filiis, infantula quae sancto baptismo regenerata, indito nomine Maria,
eademque die sacro chrismate confirmata fuit. puella succrescens, immatura
morte utriusque parentis, paucis interiectis diebus, horum subsidiis
orbata et orphana remansit. Illud mentione dignum est quod pater, gravi
morbo vexatus et prope moriturus, filiolam suam advocans eamque praesentem
in tutelam Patriarchae S. Ioseph obtulit, ut ope et vigilantia paterna
ipsam tueretur, sicut Deiparae Virgini eius Sponsae Mariae tamquam
dulcissimae matri iam erat credita. Sub his novis faustisque auspiciis
orphanae curam suscepit optimus patruus qui modestiam, obedientiam,
caritatem in pauperes aliasque virtutes neptis expertus est et admiratus,
fovit et auxit. Angelorum pane refici exoptans, Maria iterum iterumque
confessario suo veniam petiit, sed ob teneram aetatem non obtinuit. Vix
octennis morae impatiens, non absque superno lumine ac instinctu, ad
arcanam quandam vocem sponsi: Veni ad me, Maria respondens: Ecce
venio, ad sacram mensam advolat et salutari hostia satiatur, ineffabili
gaudio perfusa. Mirabilis hic primae Communionis eventus, qui simile
in memoriam revocat exemplum Beatae Imeldae gloriosae Virginis Bononiensis
et Ordinis S. Dominici, cuius solemnitas centenaria beatificationis
ad S. Mariam supra Minervam sacris ritibus et caeremoniis nuperrime

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.