AAS 19 (1927), p. 303

praefecturam curis committimus sacerdotum Pontificii Instituti a SS. Apostolis
Petro et Paulo pro Missionibus ad exteras gentes.
Tandem haec edicimus et mandamus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos pertinent
sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari sicque
rite iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri si
quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter,
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die xxvn
mensis Aprilis anno MDCCCCXxvn, Pontificatus Nostri sexto.

x P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

V

IMMUTATIO NOMINIS VICARIATUS APOSTOLICI IAM BIRMANIAE ORIENTALIS,

IN POSTERUM DE TOUNGOO APPELLANDI.
PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — In universas orbis christiani regiones oculos
mentis Nostrae ex supremi apostolatus officio convertentes, quae inibi
rei sacrae expeditioni melius gerendae conducant, sollicito studio decernere
maturamus. Hac mente cum venerabilis frater Emmanuel Segrada,
Episcopus titularis Hirinensis, Vicarius Apostolicus Birmaniae Orientalis,
Nos enixe flagitaverit ut e vicariatu sibi concredito regio de Keng-Tung
separaretur, eaque detracta, pars quae superesset novum acciperet nomen
geographicis rationibus magis accommodatum: Nos, collatis consiliis cum
venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, votis memorati Antistitis annuendum
èsse existimavimus. Quare, motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium tenore vicariatum apostolicum Birmaniae Orientalis,
de regione Keng-Tung, eadem Nostra auctoritate, modo imminutum,
in posterum, de Toungoo appellandum esse statuimus, a civitate in qua
Vicarius Apostolicus suam propriam sedem habet.

Haec volumus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; illisque ad quos pertinent, sive
pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum irritumque ex nunc et inane fieri si quid-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.