AAS 19 (1927), p. 82

Imprimis hodiernam Curitybensem dioecesim a metropolitico iure
archidioecesis S. Pauli in Brasilia, cui tamquam sedes suffraganea ipsa
hucusque subiecta erat, subtrahimus et eximimus eamque ita exemptam
declaramus. Dein universum territorium, ad eamdem dioecesim Curitybensem
et statum de Paraná spectans, in quatuor distinctas partes dividimus,
in quarum una ipsam dioecesim Curitybensem cirumscribimus
atque coarctamus, quae autem ad archidioecesis gradum erit, inferius,
extollenda: in ceteris vero tribus partibus ex novo erigimus dioeceses
de Ponto, Grossa atque de Jacarézinho, necnon Praelaturam nullius dioeceseos
de Fóz de Iguassú. Quarum fines iidem erunt ac fines parochiarum
quae ipsis, ut infra, assignantur et attribuuntur. Dioecesis nempe
Curitybensis limitibus circumscripta remanet ad undetriginta dumtaxat
parochias quae vulgo ita veniunt, scilicet: Corityba, Abranches, Agua
Branca, Antonina, Araucaria, Assunguy de Cima, Bocayuva, Campo Largo,
Colombo, Contenda, Lapa, Morretes, Muricy, Orleans, Palmeìra, Paranaguá,
Sâo Jodo Triumpho, Sâo Jose' dos Pinhaes, Sâo Matheus, Santa Candida,
Santa Félicìdade, Piraguara, Bio Negro, Bondinha,.- Serro Azul, Tamandaré,
Thomaz Coelho, Timbará, Votuverava.
Nova dioecesis « de Ponta Grossa » intra ambitum continebitur duodecim
item parochiarum, quae sic appellantur: Ponta Grossa, Castro, Cruz
Machado, Guarapuava, Imbituma, Ipiranga, Ivahy, Palmas, Prudentopolis,
Bio Claro, Tibagy, Uniâo da Victoria.
Altera nova dioecesis « de Jacarézinho » harumCxíomplectetur octo parochiarum
territorium, idest: Jacarézinho, Barbozas, Colonia Mincira, Jaguariahyva,
Pirahy, Bibeirâo Claro, Sao losé da Boa -Vistai, Thomazina.
Denique praelatura nullius dioeceseos « de Fóz de Iguassú » una tantummodo
eiusdemque nominis parochia constabit.
Praeterea sedem et cathedram dioecesium de Ponta Grossa et de Jacarézinho
respective in civitatibus vulgo Ponta Grossa et Jacarézinho,.e
quibus illae nomen mutuantur, perpetuo constituimus; quas idcirco ad
civitatum episcopalium fastigium evehimus una cum omnibus iuribus ac
privilegiis quibus ceterae civitates episcopales in America Latina fruuntur
et gaudent. Ecclesias autem Sanctae Annae matri B. Virginis Mariae in
urbe Ponta Grossa, et Beatae Mariae Virgini absque originali labe conceptae
et Sancto Sebastiano in urbe Jacarézinho dicatas, sub iisdem invocationibus
et titulis exstituras, respective ad cathedralium dignitatem extollimus,
simulque eis earumque Antistitibus tribuimus honores, insignia,,;
favores, gratias, privilegia et iura quibus ceterae cathedrales Ecclesiae
ac ipsarum Praesules in America Latina ex iure communi vel legitima
consuetudine pofient. Quod vero attinet ad harum dioecesium regimen et

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.