AAS 19 (1927), p. 84
bini delecti iuvenes, aut saltem singuli in praesenti, in Pontificium Seminarium
Pium Latinum Americanum de Urbe, non intermissa vice, mittantur.
Omnia vero documenta, iura et acta praefatas novas ecclesiasticas
circumscriptiones earumque clericos ac fideles respicientia, quamprimum
fieri poterit a cancellaria antiquae dioecesis Guritybensis tradantur respective
cancellariis novarum dioecesium ac praelaturae, ad hoc ut in propriis
archivis reponantur ac religiose serventur.
Episcopalem et praelatitiam mensam ipsarum novarum circumscriptionum
constituent Curiae emolumenta et ceterae oblationes, quae a
fidelibus, in quorum bonum novae sedes erectae sunt, praeberi solent
praeter ea, quae ad hoc iam, ipsa civili auctoritate praeeunte, collecta sunt.
Quoniam vero Curitybensis dioecesis complectitur ipsam Gubernii
civilis principem urbem, de eadem Apostolica auctoritate itemque suppleto
quorumcumque interesse habentium consensu, eandem dioecesim,
uti supra limitibus circumscriptam, ad metropolitanae sedis fastigium et
dignitatem, una simul cum eius quandocumque erigendo Capitulo canonicorum,
idcirco metropolitano denominando, perpetuo evehimus et extollimus.
Cuius praeterea archidioecesis Curitybensis eiusque Archiepiscopi
metropolitico iuri, obnoxias, seu suffraganeas sedes, subiicimus memoratas
dioeceses « dè Ponta Grossa » et « de Jacarézinho » necnon praelaturam
nullius dioecesis «de Fóz de Iguassú » reservata tamen JSTobis et Apostolicae
Sedi facultate libere novam ineundi in huiusmodi ecclesiastica provincia
dismembrationem et circumscriptionem, quandocumque id expedire
in Domino visum fuerit. Item Archiepiscopis pro tempore Curitybensibus,
post postulationem rite faciendam in Consistorio, concedimus
usum Pallii et Crucis ante se ferendae iuxta aliorum Archiepiscoporum
morem et sacrorum canonum praescripta atque intra propriae Provinciae
fines; itemque alia omnia archiepiscopalia insignia, privilegia, honores et
iura, quibus ceterae archiepiscopales Ecclesiae in America earumque Praesules
vi iuris communis legitimaeque consuetudinis fruuntur et gaudent.
Et venerabilem fratrem Ioannem Braga, qui actu Curitybensem sedem
obtinet, Archiepiscopi titulo, dignitate, iuribus ac privilegiis ut supra, per
praesentes Litteras augemus.
Quae autem hisce Litteris, Apostolica auctoritate, a Nobis decreta
sunt, nulli hominum, ullo unquam tempore, infringere, aut iis repugnare,
vel quomodolibet contraire liceat. Si quis, quod Deus avertat, hoc attentare
praesumpserit, sciat obnoxium se evasurum esse poenis a sacris canonibus
contra obsistentes exercitio ecclesiasticae iurisdictionis statutis.
Ad haec autem exsecutioni mandanda deputamus venerabilem fratrem
Leopoldum Duarte Suva, hodiernum Archiepiscopum S. Pauli in Brasilia,