AAS 2 (1910), p. 200

verbis: Si tamen huiusmodi testimonia haberi non possunt, Sacra Congregatio
non intendit excludere alias probationes, quae de iure communi
possunt admitti, dummodo legitimae sint, et sufficientes) sequitur, quod
stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniunt,
in quibus Ecclesiasticorum Praesidum iudicia haerere solent in
vera iustaque probatione dignoscenda ac statuenda, imo pro summa
illa facilitate, quae aetate nostra facta est remotissimas quasque regiones
adeundi, ita ut in omnes fere orbis partes homines divagentur, eiusmodi
casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam
hanc Congregationem habeantur recursus, non sine porro partium
incommodo, quibus inter informationes atque instructiones, quas pro
re nata, ut aiunt, peti mittique necesse est, plurimum defluit temporis,
quin possint ad optata vota convolare.
Quapropter Sacra eadem Congregatio huiusmodi necessitatibus
occurrere percupiens, simulque perpendens in dissitis praesertim Missionum
locis, Ecclesiasticos Praesides opportunis destitui subsidiis, quibus
ex gravibus difficultatibus extricare se valeant, e re esse censuit,
uberiorem edere Instructionem in qua, iis, quae iam tradita sunt, nullo
pacto abrogatis, regulae indigitentur, quas in eiusmodi casibus haec
ipsa S. Congregatio sequi solet, ut illarum ope, vel absque necessitate
recursus ad Sanctam Sedem, possint iudicia ferri, vel certe, si recurrendum
sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori
mora sententia non debeat. Itaque:
1. Cum de coniugis morte quaestio instituitur, notandum primo
loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacumque (licet a
legibus civilibus fere ubique admittatur) a Sacris Canonibus minime
sufficiens ad iustam probationem habetur. Unde sa. me. Pius VI ad
Archiepiscopum Pragensem die 11 Iulii 1789 rescripsit, solam coniugis
absentiam atque omnimodum eiusdem silentium satis argumentum non
esse ad mortem comprobandam, ne tum quidem cum edicto regio coniux
absens evocatus (idemque porro dicendum est, si per publicas ephemerides
id factum sit) nullum suimet indicium dederit. Quod enim non
comparuerit, idem ait Pontifex, non magis mors in causa esse potuit,
quam eius contumacia.
°2. Hinc ad praescriptum eorumdem Sacrorum Canonum, documentum
authenticum obitus diligenti studio exquiri omnino debet; exaratum
scilicet ex regestis paroeciae, vel xenodichii, vel militiae, vel etiam, si
haberi nequeat ab auctoritate ecclesiastica, a gubernio civili loci in quo,
ut supponitur, persona obierit.
3. Porro quandoque hoc documentum haberi nequit; quo casu

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.