AAS 2 (1910), p. 366
siae doctrinam, leges, instituta subvertunt, habentes in lingua
promptum cultioris humanitatis studium, non quod eo de negotio
valde laborant, sed quo titulis ad ostentationem paratis
pravitatem consiliorum queant facilius obtegere.
Quid autem re agant, quid moliantur, quod iter affectent,
neminem vestrum fugit, eorumque consilia denuntiata per Nos
fuerunt atque damnata. Proposita namque ipsis est communis
omnium ab Ecclesiae fide ac disciplina secessio, eo vetere illa
deterior quae Caroli aetatem in discrimen adduxit, quo callidius
in ipsis fere Ecclesiae venis delitescit ac serpit, et quo subtilius
ab absurde positis extrema deducuntur.
Utriusque pestis origo eadem; inimicus homo, qui ad humanae
gentis perniciem haud sane exsomnis, superseminavit zizaniam
in medio tritici *; idem abditum iter ac tenebricosum; eadem
progressio, idem appulsus. Etenim, quemadmodum prior
illa olim, qua fortuna rem daret eo vires inclinans, optimatium
partes aut popularium alteram adversus alteram constabat,
ut utramque tandem ludificaret atque pessumdaret; sic
recentior ista clades mutuam exacuit invidiam egentium ac
locupletium, ut sua quisque sorte non contentus vitam trahat
usque miserrimam luatque poenam iis irrogatam, qui non regnum
Dei et iustitiam eius quaerunt, sed caducis his rebus fluxisque
adhaerescunt. Atque illud etiam graviorem facit praesentem
conflictationem, quod, quum superiorum temporum turhulenti
homines e doctrinae divinitus revelatae thesauro certa
quaedam et fixa plerumque retinerent, hodierni non ante quieturi
videantur quam excisa omnia conspexerint. Everso autem
religionis fundamento, et ipsam civilem coniunctionem disrumpi
necesse est. Luctuosum sane spectaculum in praesens, formidolosum
in posterum; non quod Ecclesiae incolumitati timendum
sit, de qua dubitare divina promissa non sinunt, sed ob impendentia
familiis gentibusque pericula, maxime quae pestiferum
impietatis afflatum aut impensius fovent aut ferunt patientius.
1 MATTH, XIII, 25.