AAS 2 (1910), p. 372

societatis eiusque ad omnem sanctitatem instituendae munus,
dum per eos qui pro suo quisque statu et officio sese illi ministros
adiutoresve praebent, apta et necessaria salutis instrumenta
suppeditat. Quod plane intelligentes verae instaurationis
auctores, non ii surculos, praeservandae radicis gratia, coercent,
hoc est, non fidem a vitae sanctitate seiungunt, sed utramque
aiunt foventque halitu caritatis, quae est vinculum perfectionis
\ Iidem, dicto audientes Apostolo, depositum custodiunt
, non ut gentibus notitiam eius occulant lumenque sub¬2

ducant, sed quo deductos ex eo fonte veritatis ac vitae saluberrimos
rivos latius recludant. In eaque copia doctrinam ad
usum adiungunt, illa utentes ad praeripiendam circumventionem
erroris, hoc ad praecepta in mores actionemque vitae
deducenda. Quamobrem instrumenta omnia ad finem vel apta
vel necessaria comparant, quum ad exstirpatione!» peccati,
tum ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem
corporis Christi 3. Huc sane spectant Patrum et
Conciliorum statuta, canones, leges; huc adiumenta illa doctrinae,
regiminis, beneficentiae omne genus; huc denique
disciplina et actio Ecclesiae universa. Hos fidei virtutisque
magistros intentis oculis animoque intuetur verus Ecclesiae
filius, cui sua ipsius emendatio proposita est atque aliorum. His
auctoribus, quos crebro memorat, in instauranda Ecclesiae
disciplina nititur Borromeus; ut quum scribit: « Nos veterem
« sanctorum Patrum sacrorumque Conciliorum consuetudinem
« et auctoritatem, in primis oecumenicae Synodi Tridentinae
« secuti, de iis ipsis multa superioribus nostris Conciliis Pro-
« vincialibus constituimus ». - Idem ad consilia publicae corruptelae
coercendae adductum se profitetur « et sacrorum cano-
« num iure et sacrosanctis sanctionibus, et Concilii in primis
« Tridentini decretis » .4

1 Coloss. III, 14.
2 I Tim. vi, 20.
5 Eph. iv, 12.
1 Conc. Prov. V, Pars I.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.