AAS 2 (1910), p. 536

orientalis et Vicariatum Fokien, denique ad orientem Vicariatum Ce-Kiam
orientalis et mare Sinicum orientale, vel potius sinum Ham-tchou, eandemque
Missionem ita terminatam apostolicis curis sacerdotum e Congregatione
S. Vincentii a Paulo propensa voluntate committimus, utpote
qui de catholica religione ac pietate in illa remota loca latius provehendis
optime mereantur. — Decernentes praesentes litteras firmas, validas
et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et spectare poterit in omnibus
et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque
iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque
irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter
vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Volumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu
exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et
sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem
prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent
exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die x Maii MCMX,
Pontificatus Nostri anno septimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,.
L. £g S. a Secretis Status.

II.

AD R. P. D. PATRITIUM FERGO MAC EVAY, ARCHIEPISCOPUM TORONTINUM: LAU¬

DATUR ASSOCIATIO PRO DIFFUSIONE ECCLESIAE CATHOLICAE TORONTI IN

DOMINIO CANADENSI CONSTITUTA DITATURQUE INDULGENTIIS.

PIUS PP. x.

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. - Aliata
nuper ad Nos nuncia de constitutione et gestis frugiferae illius Associationis
quae duobus abhinc annis erecta fuit in hac civitate tua Torontina
sub eodem titulo atque illa quae extat Chicagi in Foederatis
Civitatibus Americae Septentrionalis, nempe « The Catholic Church Extension
Society » eundemque contendens ad finem tutandae ac provehendae
fidei catholicae in Canadensis dominii territoriis, iucunda sane
Nobis et gratissima extiterunt. Non sine magna laetitia novimus explicita
et gravia suffragia, quibus venerabiles Antistites dioecesium dominii
eiusdem non minus quam amplissimi viri tum ecclesiastici tum
laici, unanimi consensione institutionem hanc vestram luculento laudis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.