AAS 2 (1910), p. 578

Haec memorans catholica Ecclesia, vel a sui primordiis, admovere
Christo parvulos curavit per eucharisticam Communionem, quam iisdem
subministrare solita est etiam lactentibus. Id, ut in omnibus fere antiquis
libris ritualibus ad usque saeculum XIII praescriptum est, in baptizando
fiebat, eaque consuetudo alicubi diutius obtinuit; apud Graecos
et Orientales adhuc perseverat. Ad summovendum autem periculum, ne
lactentes praesertim panem consecratum eiicerent, ab initio mos invaluit
Eucharistiam iisdem sub vini tantum specie ministrandi.
Neque in baptismate solum, sed subinde saepius divino epulo reficiebantur
infantes. Nam et ecclesiarum quarundam consuetudo fuit
Eucharistiam praebendi puerulis continuo post clerum, et alibi post adultorum
Communionem residua fragmenta iisdem tradendi.
Mos hic deinde in Ecclesia latina obsolevit, nec sacrae mensae
participes fieri coeperunt infantes, nisi illucescentis rationis usum aliquem
haberent et Augusti Sacramenti notitiam quandam. Quae nova
disciplina, ab aliquot Synodis particularibus iam recepta, solemni sanctione
firmata est oecumenici Concilii Lateranensis IV, anno MCCXV,
promulgato celebri canone XXI, quo fidelibus, postquam aetatem rationis
attigerint, sacramentalis Confessio praescribitur et Sacra Communio,
hisce verbis: « Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discre-
« tionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter, saltem
« semel in anno proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam
« studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in
« Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacer-
« dotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione
« duxerit abstinendum ».
Concilium Tridentinum , nullo pacto reprobans antiquam discipli-1
nam ministrandae parvulis Eucharistiae ante usum rationis, Lateranense
decretum confirmavit et anathema dixit in eos qui contra sentirent:
« Si quis negaverit omnes et singulos Christi fideles utriusque sexus,
« quum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis, saltem
« in Paschate, ad communicandum, iuxta praeceptum S. Matris Ecclesiae
, anathema sit » \
Igitur vi aliati et adhuc vigentis decreti Lateranensis, Christi
fideles, ubi primum ad annos discretionis pervenerint, obligatione
tenentur accedendi, saltem semel in anno, ad Poenitentiae et Eucharistiae
sacramenta.

1 Sess. XXI, de Communione, c. 4.
2 Sess. XIII, de Eucharistia, c. 8, can. 9. -

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.